Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
34.
Ut vero thalami Mariam vox attigit, haesit Anxia Virgo, suum constans servare pudorem Et voti memor ingenti se pectore munit Seque animo taedis obnixa iugalibus armat. Sed quid agat mystisque thorum suadentibus illa Quid referat, concepti anceps obstacula voti Prodere? Suspensae menti dum affulgeat aequa Responsi ratio, responsum examinat omne. Illa sed afflatâ caelo data lumina mente Excipiens, inter prospecta pericula Numen Consultura sacro statuit depromere templo. Ancipites animos voti monitura Tonantem Aligeris aperit primum demissa ministris Pectus et arcanum quali ratione, requirit, Adversis thalamis possit contendere votum. Aliger huic contra: “Nihil est quod corde vacilles Grata Deo Virgo! Taedas votumque tuentem Astra viam invenient: tu tantum supplice templum Ore pete et sacra signante doceberis Arcâ Quid facias.” Paret Virgo, stellataque caelo Cum medium nox torquet iter, sacraria cunctis Interdicta subit, solito caelestis ephebi Obsequio, taedam manibus lucemque ferentis.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.