Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

13.
“Si tamen et vinclis te connubialibus esse
Innexum Omnipotens vellet,” pater inquit Iacob,
“Quid faceres?” Iosippus ait: “Divina voluntas
Lex mihi suprema est: illi contraire repugnat
Aequa boni ratio. Quod vellet Numen, id esset
Regula virtutis! Vitii se mergit in umbra
Quisquis ab hac summa morum deflectit amussi.”
Cui pater: “Est Solymis Virgo (sanctamque sororem
Esse genetricem laetor tantae indolis Annam)
Consobrina tibi est. Plenis iam nubilis annis,
Committenda viro. Nymphas bona sparsa per omnes
Huic collecta nitent: species, pudor, unus avorum
Nobiscum sanguis, probitas et gratia; demum
Virtutis verae simulacrum: tanta stupentes
Prodigia, eximios templi deposcere mystas
De thalami eventu caeli responsa coëgit.
Auditum: dandam esse viro, cui sanguine Iudae
Sit genitor sacroque simul cui limine stanti,
Allatus manibus siccus – mirabile! – stipes
Exeat in florem et fronti Babylonius ales
Insideat. Iosippe, puto dabis; ista iubentis
Connubium signa esse Dei!” “Nihil ambigo,” profert
Iosippus. Cui mox genitor: “Tibi templa petenti,
Quo cupio Iosippe migres, si talibus aether
Occurrat signis teque hoc sponsum omine dicet,
Connubium tantae poteris non velle puellae?”
Iosippus contra: “De me quod talia speres,
O genitor, frustra est: ostendent astra maritum
Nymphae illi virtute parem. Nil praeter avitum
Stemma mihi videor non impar, caetera longe
A tanta virtute absum. Dilecte quiesce
Quaeso, pater, nec nostra ultra connubia tenta.”
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.