Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

16.
Ritibus exactis templi, regione propinqua
Alterius portae quae presserat atria lectum
Stemma, sacerdotum pendens a legibus agmen,
Maximus ingreditur praesul laetusque tuetur
Egregios iuvenes signum caeleste petentes.
Tum quoque depressas manibus sustollere in altum
Imperat humoris vacuas et floris inanes
Virgarum frondes. Nec opus fuit ire per omnes,
Ne fraus ulla foret, ramorum lumine recto
Explorare fidem, siquidem sobolescere virgas,
Proxima bis quinti mensis tum bruma vetabat.
Suscipiunt mandata hilares: quem quisque gerebat
Extulit, inferiore levans a pectore fustem.
Tollendi Iosippum autem non repperit unum
Stipitis ambitio, invisum quem dextra premebat.
Clam tenuit fustem, spem templo inferre professus
Connubii nullam, nec habendae vota maritae.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.