Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
33.
Antistes vero, tactis communia palmis Vota videns, iubet esse ratum quod mutuus ardor Composuit foedus, vitae cui prospera poscit Talibus auspiciis: “Vestro, precor, este beati Coniugio semperque animis concordibus ite Quo virtus probitasque vocat. Sis nupta fideli Grata viro, fecunda utero partusque benigna Expediat Lucina tuos serosque nepotes Aspicias longaeva parens, quos sanguinis ordo Quartus et ulterior proprio de stipite natis Ob sobolem laetis numeret descendere ramis. Sis pia, sis prudens felixque attingere primas Isacias virtute nurus: sollerte Rebeccam Vince animo, placidis Abigail moribus esto, Fecundis Liae thalamis, Rachelis amore, Et constante oris forma vultuque placeto! Prole, pudore, fide, pietate, propagine cunctas Una Palaestinas praeeas, rogo, nupta maritas!”
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.