Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
15.
Virgo autem aspectis, quae terrae immiserat Ales Aethereus lauri foliis – mirabile! – plantas Ad cubitum crevisse videt propriosque decenti Ordine, quos nocte incoluit stipare penates: Et quae praeteritus nullâ domicilia vesper Viderat umbrari lauru, cubitalibus umbris Virgineam signat consurgens Delius aulam. Tunc edocta suo caelum vigilare pudori Accedit demissa virum, fortassis eisdem Fluctibus immersum et fluctus superare precantem, Atque ita praesentem verbis affata ferebat: “Nos iunxit, Iosippe, Deus dominumque mihi te Et sponsum dedit. Et tecum quod foedere iungar Consilium caeleste fuit dominumque probanda Imperiis ancilla sequor. Donare marito Nec meliore unquam poterant me sidera, nec te Inferiore nuru. Quantumvis dotibus impar, Officiis ero non impar amplectar heriles Ut nutus, Iosippe tuos, Mariamque daturus Iussa voca ancillam, nec erit vox gratior ulla. Nostra etiam sponsam faciunt cum foedera, pandam Affectus arcana mei. Nec enim utile, nec fas Id sponsum nescire! Huius licet indice sponso[ERROR: no reftable :]457 sponso : spons Notitiam nemo alter habet; cognoscere solum Te decuit statuique tibi me prodere soli. Virginitas promissa mea est votoque Tonanti Obstricta.” Hic tacuit Virgo, demissaque vultum Erubuit seseque putat satis esse locutam Et sponsum docuisse satis. Verba inde mariti Expectare humilis, voti suffragia dictat. Iosippus quae verba ferat, non concipit; haesit Par utriusque animus vocemque repressit utrique. Tandem sponsus ait Mariaeque ita voce reponit: “Virgo, tui sexus flos aeternumque pudoris Exemplum, quod prima dabis; me coniuge nulla Floris erit iactura tui. Iurata Tonanti Floreat, o Virgo, flos hic tuus, adsit Olympo Ut citius flos ille, cui inter lilia pasci Summus amor, primus divina ab origine splendor. Nec tibi me celare volo: quibus una recusat Esse caro sit, mens eadem. Nam pectore toto Perpetuum decerno mei servare pudorem Corporis et thalamos penitus nescire iugales.” “O concesse mihi divino Flamine sponse!” Rettulit exultans Virgo, “Quam optabilis Hymen! O custos, Iosippe, mei secure nitoris! Tu mihi vir, tu frater eris, tu portus honoris. Et quamvis nulla est quae mersa iugalibus[ERROR: no reftable :]482 iugalibus : iugalib unquam Virginitas emersit aquis, te coniuge portum Invenit secura suum. Quam provida caeli Cura, nivem mediis non passa liquescere flammis! Naufragiique locum nuptis effecit asylum! Nunc igitur si pura Deo petit esse voluntas Gratior, hoc Iosippe precor, nunc munere factum Pensabit parvo Numen; quas pectore flammas Aeterni gerimus, statuamus vota pudoris!” Cui cito Iosephus: “Plenis haec vota medullis Concipio reddoque” oculosque intentus in altum Et manibus nexis, quod protulit ore, vovebat. Collectas pariter Virgo dat in aethera palmas Et stabili votum novat immutabile flamma.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.