Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

24.
Haec subito Idalii sumptis fulgoribus astri
Describit radiis Agnum septena gerentem
Cornua et hunc ferri qua nescio cuspide caesum
Insontem mitemque Agnum iugulique madentem
Sanguine, qua mediae se porrigit area telae
Exprimit et caesae pecudi dat lumina septem.
Huic etiam septem ceris signisque volumen
Grande tenere dedit; potuit sed littera clausi
Nulla patere libri. Tum se curvantia circum
Quatuor et bis dena senum capita alba, coronis
Cincta prius, modo humi stratos regalibus Agnum
Culminibus stipare humiles, eidemque superbo
Calcandos praebere apices, insuetaque flecti
Figere genua solo, cultum praebentia finxit.
Agni etiam miras, stantes ante ora, quaternas
Viventum expressit facies: fuit una leonis
Forma fuitque hominis frons altera parque iuvenco
Tertia, postremo aequatis per inania pennis,
Atque volaturae similis fulgebat adunco
Regina alituum rostro; quibus omnibus ante,
Pectus ocellorum plenum fuit orbibus et, qua
A tergo poterant cerni, par copia lucis,
Par oculorum ordo atque frequens pupilla micabat.
Numinis ista fuit Charitum quam pinxerat una
Cycladis effigies oculis mortalibus impar
Spectari: nisi quod Sporadum pulcherrima Patmos
Hausta animo fertur divinae symbola telae
Significasse, sacro Neptuni filia spirans
Exule, nullo unquam felicior hospite Patmos.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.