Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
28.
Mortales, oculi vires fugit illa stupendis Semita plena globis mole excedentibus ipsum, Uraniae si certa fides, et lumine solem. Et tamen illius quamvis immania lucis Corpora, mortalis pupillae cernere nulla Arte potest acies; cuius suprema videndi Longe infra positos, fixos quos dicimus ignes, Nocturno[ERROR: no reftable :]786 Nocturno : Noctutno attingit radiorum lumine, virtus. Quantum autem a fixis tellus sit dissita stellis, Ne ratio fallat numeri, sollertia mentis Humanae minor est; quae dein protenditur ultra, Empyreo tenus aethra micans maioribus astris, Seipsam nosse vetat, nullo unquam prodita signo. Hoc scio: perpetuum lux aspicienda beatis Caelitibus, divinae Urbis quae fulgurat illic Per iucunda suburbia, non cum simplice molis Atque loci excessu maior spectabitur, omni Quae posita est infra, vitae mortalis ad usum. Et tamen has caeli immodicas, non temporis uno Plus puncto sphaeras emensus Numinis Ales, Cum paribus noctem tenebris iudaea secabat, Virgineae subiit Gabriel conclave maritae.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.