Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
IESSEIDOS LIBER VIII.
1.
Delia fraterno vultum ter pinxerat auro Terque secuta humilem bis acutae cuspide frontis Argentoque diem, cognatis hospita tectis Laxabat divina moram quo tempore mater.
2.
Frondosi colles, montana cacumina, valles Frugiferae, liquidi fontes, Hebronia Tempe, Dicite, quae toties pedibus dignata beatis Caelestes spirantem auras ac Numinis ignes Spectastis Mariam, visa quis Virgine vester Plausus erat? Numquid laetum resonantibus auris Emissisque piis caeli per inane susurris, Laetitiae pleno vos an Davidica Virgo Exultare choro et saltus glomerare notavit? Parcite, Iudaeae montes, si vestra fuisset Forsitan hic socors pietas, aequantibus haedos Saltibus, aut hilarem si non saliistis in orbem, Atque leves imitari agnos si languida vobis Segnities fuit! Hyrcanis o rupibus Hebron Asperior! Vestra, Armenii glaciale Niphatae Durities superat tergum! Non Caucason ultra Dicam brumali tantum languere veterno, Vos veluti, si non assurrexistis eunti Virgineae matri, Iudaeae gratia, colles. Hunc dare supremae si neglexistis honorem Reginae montes, Hebronia desine tellus Mirari, divum regio, tua tristibus armis Terreat immodicus caedis si culmina miles. Est tua iam tellus si barbara, si crudelis, Caeli ac terrae odium lacerat tua rura tyrannus, Haec tua desidiae culpa est sprevisse Mariam. Si tantam reducem sors esset habere parentem, Per tua festinam gradientem culmina, quantum Gauderes regalis Hebron, clamore repleres Quam laeto deserta tuos, Iudaea, penates? Erroresque tuos propter male cognita caeli Munera, quantumvis sera pietate piares. Ast aeternum exul, numquam statura priori Iudaeae fortuna loco; iam saecula quinque Sed bissena super numerat quod Numinis almam Et Matrem et Prolem tellus infida reliquit. Atque ideo infelix, nisi quod tibi sola supersit Spes fidei extremae, cuius finale serenum, Vespertina velut reliquo lux sole vagantes Erroris nimios ad ovile reducet Apellas. Praeveniant has fata moras! Neque barbarus ultra Divini ad tumuli vigilet sacraria custos! Patria Virgo tibi regio, tuaque hospita palmas Tendit Hebron, praesens succurre, habitura deinceps Maiores ultro, referes ubi Numen amores.
3.
Iam ter completis variantibus ora Dianis, Tempus erat, aeterna pii post pondera ventris, Laetitiam quando vatum postrema parenti Nata tulit soboles. Lampas cum Carcinon altis Attigerat Phoebea rotis, sublime datura Solstitium, vidit tandem montanus horizon Iudaeae ingentem puerum, mirantibus ortam Indigenis prolem. Quando dixere “Quis iste Tot rerum signis caelum quem praedicat infans?”, Mutus erat genitor, natus patris ora resolvit Ignarus fandi puer et per aperta parentis Ora loquebatur Numen docuitque silentum Labra locuturo fieri iucunda Tonanti. Lingua loquax facunda sui, non gnara silendi, Aetherei fructus vacuo sermone perorat: Quae nisi divinas nescit vox esse diserta Ad laudes, vox ista Dei est, velut ora soluti Ista fuere diu muti praeconia mystae. Huic fidei Nemesis dubiae pro crimine mentis Auditum cum voce rapit: sat congrua culpae Poena, quod aure fides audit panditque loquendo. Utraque erat fidei rea castigata facultas.
4.
Zacharias vates mutus, sine voce maritus, Vocis Idumaeas late replentis arenas Provectus senio genitor, quod dicere nomen Non valuit sobolis, vocem excipiente tabella Scripsit: “Ioannis proles nata nomen habebit.” Vocis ut impressit nomen, vocem ipse recepit, Tanta vel â scripto manabat gratia nato. Prima illi laudare Deum sermone recepto Cura fuit, cui tale data pro voce reponit Carmen Amyclaeos par fato imitatus olores:
5.
“Te celebrent, te voce sonent, tua nomina puri, O Deus, Isacidae summo tenus aethere tollant, Quod nimium maerentem animis invisere Iudam Captivamque gravi voluisti compede plebem Solvere sperataeque diu caeleste salutis Protuleris robur servi Davidis in aede, Quod Patres cecinere pii, pridemque sepulto Ore prophetarum seri didicere tribules. Hoste triumphato pacem dabit ille, nec ultra Tartareis in nos odiis exercita vincet Saevities maestoque patrum servata profundo Agmina propitia victor pietate reducet. Huic memora aeterni pacti stat firma voluntas, Prout tua Thariadae sancto servoque fideli Promisit iurata fides, factura vetusti Servitii immunes libertatisque receptae Munus in obsequium sanctum castumque timorem Vertet. Inoccidua quem religione colemus, Et sua nullus erit qui nesciat orgia Phoebus. Tu vero puer, optatae cui praescia sortis Mens data, venturi fundes oracula veri Praesagus vates: te praecursore fragosi Subsident montes scabro descendere plano Colle solum durasque dabis mollescere rupes Veracique viam Domino sermone parabis. Ignaros vitae exemplis et moribus asper, Noxia quo redimi possint errata, docebis. O oriens splendor, per eam quae fervet in imis Visceribus pietas, qua nos invisere celso Dignaris solio, densis lugubre sedentes Irradia tenebris, pressis ut funeris imbris Excipiat nostros pacis bona semita gressus!” Talia fatorum praesaga mente sacerdos Dicebat genitor, Maria praesente loquentis Excipiente sonos, nec non meditante daturas Cognatae sobolis, nati praeconia, voces.
6.
Hactenus optatum quartae nova cornua lunae Virginis urgebat reditum iustasque monebat Tempus abisse moras, cognata puerpera postquam Divinam sobolem missum praecurrere vatem Enixa, implesset nati rumore puelli Ardua Iudaeae et valles. Accedit Elisam Feta Deo Virgo docuitque trimestre moranti Accessisse datam redeundi ad propria legem. Illa ut erat fusis lecto infantaria membris, Se cubito tenus erexit lacrymisque modesta Ora rigavit anus discessuramque parentem Numinis affata est matrum sibi more novarum Lumen adhuc duplicis iussam vitare diei Lege dati partus. Quare sibi muneris instar Venturum orabat, cognatis cedere tectis Parceret atque duos praesens daret hospita soles. Accessit votis Virgo donatque petitam Cognatae prolique moram, nato utile vati Momentum, uberius sacros hauriret ut ignes Virgineo ventri facientis pondus amici.
7.
Interea monito Elisabeth dat verba marito, Apta viae quae dona forent escasque parantis Officium non lentus agat provisor: iturae In propria excelsae cessura cibaria matri Sedulus adferri iubeat flammisque probari. Zacharius monitus properat gravidaeque paterna Tecta petiturae Nymphae mandavit edulem Opportuna viae replere ad prandia peram. Multa senex famulaeque dabant et plura dedissent. Parca cibi sed Virgo levi non munere spreto Corporis exhaustas consueta resumere vires Exigua dape, suaderi non pauca tenere Difficilis, multum quod erat grato ore relinquit. Huic facilis Ceres et decerptus ab arbore fructus Sufficiens annona fuit; Bacchoque relicto “Aestivae,” dixit, “poterit sine pondere dulcis, Sive patens rivus, sive obvius esse siti fons.”
8.
Ut satis ingrato partus fastidia lecto Elisabeth umbras thalami perpessa levasset, Prodiit in lucem longaeva puerpera, quando Virgineum solventis iter lux prima diei Affulsit. Virgo verborum comibus usa Officiis, oris prudens animique puella, Fert grates donorum ergo acceptique trimestris Hospitii sobolique novae caeleste precata Pectus et augmentum Charitum geminoque parenti Munus idem sublime rogans, ad limina tendit. Elisabeth vero famula demissior omni Cognatam venerata nurum Dominamque suique Hanc apicem sexus, florem gemmamque vocabat. Cognatique laris dignatae limine summas Quo caeli convexit opes et munera, grates Verbi humilis depromit anus staturaque tanti Seque suosque penes vivet quod gratia facti. Dixit idem genitor. Fortassis plura tulisset Natus Ioannes, vocis nisi lingua negasset Officium. Quod voce tamen linguaque nequivit, Ostendit signis: Mariae dum basia danti Ultima plusquam infans arrisit et impote lingua Labra movet tacitus, veluti quas nescio voces Formaret, facunda quibus si vis foret, Agnum Forte sonaturas mundi peccata levantem.
9.
Ultima cognati iam presserat ostia Virgo Hospitii, cum tota domus multaeque propinquis E tectis venere nurus, quibus omnibus una Virgineo mens ore frui, vel tangere dextram Postremumque vale divinae dicere matri. Illa fovendo omnes vultu verbisque benigna Tecto discedit, discedentemque videre Dum poterant, oculis, lacrymis votisque sequuntur. Haec primis Phoebi radiis Hebrone recedens, Postremis Solymam aspexit sacrosque penates Sole recens orto, subiitque calentia flammis Templa suis; niveoque tulit quod ventre, caducas Obtulit aeternum patri libamen ad aras.
10.
Intranti templum, summis penetralibus Arca Custodesque Arcae gemini plausere Cherubi; Commotisque alis auditi insueta referre Gaudia et adverso se respicientia vultu Flamina, ter sanctum Sabaoth clamore vocabant. Cognovit peregrina parens notasque sub alto Pectore celabat causas, non inscia fetu Exultare suo, fano interiore reposta Symbola praesentis veri. Sed gaudia summi Attonitos adyti sine more audita litantes Reddebat mystas, post quae vox ista secuta est: “Ecce venit saliens altis in montibus iste Frugiferos cursu velox transcendere colles, Par capreis, levibusque sequentibus ubera cervis: Haec proles dilecta mihi est.” Ea fluxit ab imo Vox adyto: hanc stantes vicina per atria mystae Vestibuloque omni procul audivere stupentes Fatorumque rudes populi spectantque vel ipsos Responsi dubios templi pendere ministros. Ancipites tandem tenuit sententia mystas Iam prope promissum terris hac voce referri Adventare Ducem, qui necdum notus in altis Montibus exercet stabili vestigia gressu, Nec capreis forsan cervisque fugacibus impar Currere, vel celeres post terga relinquere dammas[ERROR: no reftable :]217 dammas : daunas. Talis erat Graium cytharis cantatus Achilles, Quem divina Thetis posito custode bimembri Ire per umbrosos iussit, iuga Thessala, montes, Pelion et nemorosum Othryn, quo coepta laborum Dura rudimenta, occisis famosa leaenis, Centaurisque domo, fluviis campoque fugatis. Montibus occultas in castra patentia tandem Protulit heroas, caderent queis Pergama, vires. “Talis erit Princeps quem suspiramus et istud Annuit ex imae prodire penatibus aulae Credita vox, quando salientem in montibus altis Et capreis cursu et cervis certare ferebat Montanisque iugis duratum in proelia robur Adferet et bello victos sevire Tyrannos Coget et oppressae solium exaltabit Idumae. Talis erit, talis veniet; sed quando, vel unde, Ignaros nos fata volunt: qui cursibus aequat Alipedes, vel spe propior iam creditur heros.” Haec ita iactabant mystae Solymaeaque Pallas Ad sua fallaces traxit commenta Pelasgos. Virgineis vero prolatae oracula vocis Certius innotuere animis, quae gnara quis ille Se portante redux saliens in motibus ibat, Vera Dei soboles: sed nil effata, relicto Ad sua festinans remeat domicilia templo.
11.
Cedenti Solymis Mariae iam tertia fulsit, Atque viae postrema dies, cum saucia curis Virgo animi purum validis turbare serenum Triste legebat iter, tacito dum pectore versat: “Iosippo quid mentis erit, tribus hospita lunis Tecta ubi trivisse expendet fetuque trimestri Agnosci facilem, tumidum sine coniuge ventrem Aspiciet? Quantus mentem huic prosternet amaror? Omnipotens caeli genitor! Me forte putabit Coniugii laesisse fidem spretoque profectam In montana viro votoque pudore tegentem Foedam animi labem, tantum voluisse marito Impavido patrare nefas? Et forsitan eidem Dicar moecha uxor, legale tonantia saxa Digna pati. Signo quo monstratura Tonantis Progeniem celare utero sexusque virilis Ignarae aeterno susceptum Flamine Verbum? His ego si tumidum vellem defendere ventrem, Censerer delira nurus. Sunt callida, dicent, Quae faciunt magis esse ream commenta; supremus Scilicet hanc inopem, obicerent, fabrique iugalem Legisset matrem Omnipotens, cui principis aulae Regia debetur genetrix regnique potestas. Quid faciam? Sed me pavidam quae somnia terrent?” Inquit, “An ignoras utero caeleste teneri Pignus et aetheream sobolem? Qui fecit onustam Germine divino, laesae sine crimine famae Et probri vacuam potis est servare parentem. Ille modum, famae tantos componere fluctus Inveniet, nostri custos et testis honoris. Huic ego me fidei nimium secura reservo.” His animosa viae reliquum iucunda peregit.
12.
Attigerat casto tandem servata marito Tecta. Lares patrios Iosippum ingressa salutat; Temporis et veniam reditumque morata precatur: Atque iterum parere avidam dominique virique Obsequio sisti promptamque reponere cassos Servitii, cui longa data absentia, menses. Iosippus reducem gratus non impare sponsam Excipit affatu seque ad sua tecta reversam Ut dominam, non ancillam, cui tempore lapso Absenti nequiisse suo prodesse labore, Se maerere inquit; tempus optare, priores Quo redimat vacuas studiis servilibus horas. Hoc erat initium reditus, cui deinde pudoris Successit dubii maeror tristemque mariti Concussit praegnans animum sine coniuge nupta.
13.
Iosippus reducem ut vidit, se cernere quamvis Virgineo maiorem uterum pectusque putasset. Ille utroque tamen potius se lumine falli Credidit, illaeso quam non conforme pudori Flagitium vel mente insons admitteret uxor. Saepius advertit gravidam, sua lumina constans Accusare prius, mores quam carpere sponsae Virgineos: Mariae pravos ne crederet ignes, Est oculis ablata fides sensusque facultas. Cumque gravem sponsam suscepta prole loquuntur Deque secuturo partu gratantur amici, Obstupuit maestus nimiusque trementia maeror Pectora pervasit, tacitusque haec corde volutat: “Anne etiam, mihi quod misero evenisse putabam, Luminibus totus cernit fallacibus orbis? En utero grandi passim iam dicitur uxor, Qualem ipse aspicio! Proprii tibi luminis anceps Sit, Iosippe, fides; alienae lucis inepte Fingis idem vitium. Si credis, adultera sponsa est. Non credes populo? Mariae sed moribus aequa Et maior praebenda fides. Erroris abunde Esse solet populo, Maria est erroribus impar. At Iosippe vide, quod tunc erroris abunde Esse solet populo, variis dum affectibus errat: Privatos deme affectus, quorum inscia nuptae Est soboles manifesta tuae. Vox publica certa est, Certior est Mariae candor. Sed ventris apertus Est tumor! Exurgat venter, sed adultera non est! Qua ratione gravis fieret, nisi moecha fuisset? Nescio, moecha tamen non est. Si pondere venter Materno premitur, dicam sine semine prolem Humano gestare suam. Si posse negaris[ERROR: no reftable :]321 negaris : negalis Id fieri, par infitior pecasse Mariam!”
14.
Taliter adversis labefactus pectora telis Certabat reducis pro virginitate maritae Iosippus nullaque subactus harundine, certam Virgineae fidei nequiit deponere mentem. Qualis in Ionio Malee scopulosa profundo Tot spumas obnixa caput decimasque procellas Reicit, unde suam ascensu dimensa ruinam Aequora victa cadunt et quos misere, resorbent Ad casum elatos spumoso gurgite fluctus. Et licet opposito veluti mota impete puppis, Quam venti ventisque caput contrarius aestus, Vim geminam sensit, paretque incerta duobus, Hoc animi motu poteras, Iosippe, videri. Sed non talis eras, semper conversus ad unam, Criminis ignara certans pro Virgine partem. Et prosterni[ERROR: no reftable :]338 prosterni : posterni impar, socii laus fixa pudoris Immotam statuit Iosippi in pectore sedem. Ille nec audaci dubii turbata recursu Corda labare sinit fortisque insultibus arcem Pectoris invictam servat validusque tuetur, Ne quid Virgineae subeat mentemque triumphet Iudicium culpae, divinae infamia matris. Hanc etiam ut fetu plenam gravidamque fatente Dum nequiit non scire utero, maioribus umbris Perfusum tali pectus sermone serenat: “Quod rea connubii non sit, quam ventre tumentem Cerno nurum, certum statuo; tamen ista puellae Unde gravi soboles, pacto non assequor ullo. Sed pariter certo nostri, nisi somnio, fetum Connubii non esse sciens, prolemne iugalis Ignorans thalami, genitor mea viscera dicam? Ludere sed verum nequeo: tamen esse fatetur Se patrem, propriae fetum si coniugis, uno Nutriat effusum tecto. Commune maritis Nec vetitum legale sinit convivere, postquam Quae peperit, puro patuit peperisse marito. Quid faciam? Tectis abigam infamesque puellae Reiectae tabulas et acerba repudia scribam? Sed procul hoc: potius nostris illaesa nitescat Efficiam sua fama malis: peregrinus abibo. Nec deerit, quae iusta meae fortasse probetur Causa fugae; nec lege vetor, qui legibus una Esse vetor: famae hanc teneat, me legis honestas.” Tum subdit: “Quid ais, Iosippe? Vagusne relinques Hoc caeli terraeque decus Charitumque profundum Divinarum aequor superaeque immobile pectus Virtutis, certus fidei certusque pudoris, Incertusque uteri? Lentus perpende quid isthic Tutus agas. Quaecumque sit haec, sine Numine non est Haec soboles, nec te legis damnabit omissae Religio, si non timeas dimittere nuptam, Quam constat non esse ream. Committe Tonanti Quidquid id est certusque puta, vis illius ista est. Et memini (nec adhuc illum revolutus ad axem, Vel semel est Phaëton) post connubiale reversus Auspicium, cum tecta patris suaque ora subivi, Talibus extrema monitum se noctis in umbra Asseruit (sive illa forent insomnia, sive Caeli aliquod flamen) nato quae contigit uxor, Prolis erit sine patre parens: nil dixerat ultra. Saepe patrum veris ludunt insomnia formis. Si nacta est sine patre uterum, quid labis in illa est, Qua thalami iusto poterat sine foedere solus Lascivire pater? Nulla est iniuria lecti, Si nemo est vetiti damnet quem flamma cubilis. Credere nec fas est quemquam, vel barbara qualem Fudisset genetrix, voti licet improbus esset, Virgineae caperet quem non reverentia frontis, Atque pavor tentare nefas: ea fulget honoris Integritas talisque sui pudor eminet oris, Ut nisi caelestes animi non spiret amores. Solus ego, cui nota meae mage gratia nuptae, Credere flagitium, iudex temerarius, ausim? Anne vides quamvis ferme spectatur adulto Non ignara utero, meque ad sua pondera pressis Interdum pendere labris maestumque tuentem Advertat prudens animi. Tamen illa serenum Oris habet sine nube decus: tranquilla, pavoris Inscia maiestas cordis, micat area frontis Laeta, hilares oculi, quae nescio gaudia vultus Non silet et verno similis florescit aprico. Denique par semper virtus: cui crimen inesset Tantane lascivo staret fiducia ventri?” Libranti haec oculis solito se tempore somnus Immittit curisque suis indormit Ioseph.
15.
Postquam non molli patuissent clausa sopori Lumina, sidereae mentem irradiare cubantis Accessere faces, superum[ERROR: no reftable :]410 superum : superumque praeambula pectus Flamma subit multoque videt se lumine cingi. Hic stetit intra animum splendor somnoque sepultum Passus Iosephum. Volucrem post praevia noctis Lumina mox genium spectat, consurgit ab Indo Aequore quam Phaëton igni maiore micantem Dicentemque sibi: “Proles Davidica, Ioseph, Ne metuas Mariam pacti servare iugalem: Pondus enim, quod ventre gerit, non moecha recepit, Sed Virgo aeterno flatu fecunda, beatum Complexa intumuit germen, paritura potentem Felicis vitae authorem, patremque salutis. Ille, quibus dura ceu compede victus anhelat Exolvi populus, noxas et crimina tollet, Atque ideo natus puer hic dicetur IEsus.”
16.
Iosippus somnum ut pressit pectusque priori Deiectum languore levat libratque quid ille Aethereo e coetu veniens patefecerat Ales: An fuerit Morpheus, vel vera loquentis imago Aligeri tacitus dubio sub corde volutat. Is demum monitorem alto de vertice caeli Demissum agnoscit: neque enim Stygis ulla potestas Utile fert pacis monitum lumenque, quod ultra Phoebeum aspexit, nequiit depingere mimus Naturae somnus[ERROR: no reftable :]434 somnus : somnos: restat divinitus ista Sortitum simulacra, quibus se prona voluntas Subicit et pressis sequitur data nuntia curis.
17.
Nox erat et necdum furvam spoliaverat aethram Sideribus pictâ coniux Tithonia pallâ, Cum monitum caeleste viro testesque pudoris Sopito auditae voces. Huic sole propinquo Ardebat gravidae mens visa retexere nuptae Eiusdemque uteri se credulitate labantem Arguere et fidum comitem maiore deinceps Sollertem obsequio et quocumque labore futurum Spondere et docilem quavis pro sorte ministrum. Phoebus ubi prima cunctas face presserat umbras, Accedens pacti sociam frontemque serenus, Os oculosque viro demissior, aequa profari Candidus attentae dictis premit ora maritae: “Quod mihi te, Virgo, sociali foedere iunctam Sors potuit prius aequa pati, mirabar abundé, Tanta quod absimili nupta est concessa iugali. Nunc autem quid agam, vel quid loquar? Immortalem Ventre geris paritura Deum promissaque maesto Visceribus claudis, pietatis viscera Iudae. Teque tacente sacer docuit me Numinis Ales Ambiguum, pavidum, tuus et quo germine crescens Grandescat venter. (Taceo, neque enim ulla pudoris Me flexit non recta fides). Te coniuge felix Dicebar, cum te Dominam sponsamque recepi, Invenisse ratus superantem sidera gemmam: Tanta fuit, quocumque prior tua gratia censu. Hactenus ut propriae servire ad commoda nuptae Concessum, te nunc mundi totius amorem, Prodigium lucemque sequar, dominamque meique Te Domini matrem, custos sincerus habebo. Iamque tui pondus ventris demissus adoro.”
18.
Haec postquam Iosippus, ait mox talia Virgo: “Quod tibi commissam voluit, dominoque viroque Custodique Deus quantis, Iosippe, benignum Laudibus extollo Numen! Talemque favoris Non potui meruisse gradum, pietate quod ista, Qua praestas, nuptam foveas praesisque pudoris Tutelâ patrisque fide: minus aequa putarem Obsequiis me posse tuos pensare labores. Hoc promitto, gravi ne sim tibi foedere nupta, Ancillae faciet iussis parere voluntas. Quod vero, Iosippe, inopi thalamique virilis Indocili, sumptis utero – mirabile! – membris, Flaminis aeterni afflatu praecordia complet Progenies aequaeva Dei. Sine corporis ullo Dum sensu postquam modicos aptatus in artus, Qualiter ignoro, sanguis meus. Ille paternae Naturae par splendor, homo, mea viscera, factus Implevit. Stupeo nimium, Iosippe, pusillam, Exiguam meriti donatam hoc munere nuptam! Nec te suscepti celassem arcana Tonantis, Sed nequii tantam (quis enim mea dicta probasset Vera satis?) sperare fidem. Me vana profari Somnia dixisses: silui, secura quod ipse Omnipotens operi proprio non deforet author. Teque ideo, sapiens gaudet prout illa voluntas Ordine quaeque suo contexere, nocte silenti Erudiit factoque fidem cui mente dedisti Sopitus, nemo vigilans me teste dedisset.”
19.
Haec et plura suae dixit referentia prolis Susceptae seriem: media quod noctis opacae Distaret cum parte dies, caeleste tulisset Alatus legatus ‘Ave’, sociale volantum Aligerûm saeptus turmis flammisque vibratae Circumquaque velut lucis turbata fuisset. Utque metum crescentem animi, mentisque pavorem Ponere iussisset Gabriel sobolemque Tonantis Aeternam, membrorum avidam compage teneri Rettulit atque sui thalamum deposcere ventris, Seque viri ignaram cum fando reponeret, Ales Numinis, ignaramque viri “Divina parentem Progenies habitura tuos desiderat,” inquit, “Virgo, sinus!” Seque imperiis servire Tonantis Dixit ut ancillam; subito sua viscera proles Implevit divina, artus fabricante beato Flamine, censo animi, nequiit quem dicere, raptu. Hic defixit humi vultus et lumina Virgo Et siluit rubefacta genas colloque caducam Ut rosa sub lucem, caput inclinata pependit.
20.
At pius attonitus sponsae sermone maritus Versat opes animo ingentes, quae coniugis alvum Condecorant et quae semper felicibus illam Maiorem reddunt geniis: tamen hisce silentem, Ulterius Mariam Iosippus vocibus orat: “Quis tibi sensus erat, Virgo, dum Numinis alma Progenies uterum membris induta replevit?” Hac illum Virgo suspirans voce secuta est: “Ardua res dictu est, qualem, Iosippe, requiris: Mersa Deo, procul a sensu, procul omnibus orbis Quisquiliis exempta fui vidique sereno Intuitu, qua quisque potest visâ esse beatus, Et felix, mentem aeternam, sine corpore Numen Immensi splendoris opes et hypostasin illam, Cui mea coniuncta est uteri caro. Dicere possum Haec rapto spectasse animo, sed dicere lumen Quod vidi, nequeo: nostrae sublime diei Lumen, erunt tenebrae, visae si confero luci. Ut mihi sublatum hoc lumen, mihi cumque fuissem Reddita, quod video brutis commune serenum Caligo visa est et noctis densior umbra.” Cui iterum sponsus: “Viso quot Numine vultus Spectasti?” Cui illa: “Latent me cuncta, nec ulla Id mens aut ratio servat, cui lumen ademptum est. Hoc scio, quod summus dulci complexus amore Me Pater est, cuius sobolem, sed origine sola Diversam, pusilla gero; Flamenque beatum (Numen idem cum patre, eadem cum prole potestas, Vis utrique eadem, sed fluxus originis impar; Quod varium mens prima petit) me nomine sponsae Dignatum, cuius puro molimine castus Intumuit venter, modicos digestus in artus Suscipiens animam sanguis, vis illius una est. Officium sponsi sponsus – mirabile dictu! – Non pater implevit, divini flatus amoris. Haec Iosippe tibi, quo non mortalis honore Me cumulavit Hymen, sponsusque, ut dicere scivi Mortali sponso cordis soli abdita dixi.” Hic tacuit flexaque solum cervice legebat, Stant veluti curvo matura papavera collo. Pergit Iosephus: “Gemma ô pretiosior omni Virgo, tibi quid gratus agam, quae culmine dicam Digna tuo? Felix socia te Virgine vivam Et moriar coniux. O felicissima matrum, Nacta immortalem fecundantem intima sponsum Viscera, mortali fetus experte marito. O divinarum Charitum plenissima mater! O flumen, cui ipsa Dei vitalis abyssus Irriguum sine more fluit reducesque ministrat In caelum lymphas; unde et sistentia Iudae Labra tuos bibitura, parens excelsa, liquores, Lucis inexhaustum per te contingere fontem Vitalique vado mergi feliciter optant. Me quoque, Virgo, tuis Charitum sociale fluentis Connubii cum taeda ligat, sine, deprecor,aegras Nectaris aetherei repleam dulcedine fauces. Affligunt me vota tuum spectare peractis Mensibus infantem parvoque in corpore summum Numen adorare! O felix si iungere labris Labra queam, cordis divini hausturus amores. Obsequiis autem summis cumulabere posthac Tuque puerque tuus: tantae quodcumque parentis Imperium numquam residem fecisse videbit!”
21.
Laeta viri divina parens pietate fideque Optabat reliquos uteri decurrere menses, Se genetrice novo tandem ut festinus in ortu Respiciat sua clamantes exordia Titan. Iuda etenim belli studiis exercitus istum Assiduo authorem pacis clamore vocabat. Huic pacis Domino demum Pax totius orbis Praelusit, latiis mundo donata triumphis. Pax etenim terrarum extra confinia Martem Proscriptum, centum vinclis ubi strinxit ahenis, Trans mare Pacificum vexit, quod nomine tali Innotuit, postquam Martem portante carina Pax ipsum Antaecis spumans sulcaverat[ERROR: no reftable :]591: sulcaverat : salcaverat aequor.
22.
Prominet Oceano in magno multo aspera saxo Insula nec statione potens, nec mercibus ullas Invitare rates: nihil hic, quod inhospita tellus Frugis inops possit praebere in pabula, vivit. Horrida[ERROR: no reftable :]596: Horrida : Horrita lustra, profunda cavis[ERROR: no reftable :]596: cavis : cevis in rupibus antra, Umbrosaeque specus: totum hoc est insula, nigros Perpetuum reddens atro de litore fluctus. Respicit haec saevos interlabente Brasilos Oceano, matrum saturos patrumque Brasilos Eiusdemque gulae saxis prospectat iisdem Auriferis nudos stantes Patagones arenis. Parte sed adversa tellus ignota latebat, Pervia adhuc nulli, allato cui lucida signo Incubat Antarctos, noster qua caecus horizon, Europae regio et nostro fugit ore videri. Nonacris ursinos odio Iunonis acerbae Conversa in rictus, eademque ubi circulus axi Ultimus extremo sphaeraque brevissimus instat, Fulget Hyperboreis dono Iovis addita stellis. At soror et coniux Iovis, inter sidera pellex Quod niteat, maiore odio commota precatur Oceanum et Tethyn[ERROR: no reftable :]613: Tethyn : Techyn, septem prohibere triones Gurgite caeruleo, pelagoque repellere lenta Sidera, ne puro tingatur in aequore pellex. Paruit Oceanus semperque a fluctibus Ursam Reicit. Haec vetita quod non mergatur in unda Adversus nobis spectabilis esse recusat Axis: perpetuo siquidem stat foedere fixum, Alter ut emergat casu quo mergitur alter, Seque levet tantum, quantum se deprimit alter. Iam vero Arctoo numquam se cardine ponto Inclinante tenus, non se levat aemulus axis, Sed sua caeruleo sub gurgite sidera celat. Pax ibi nacta specum, vasti quam filia Nerei Insula habet mediam, septis poenalibus aptam; Eligit hanc, ingens ubi contabesceret exul.
23.
Sed prius a Nili victa meretrice superbus Atiades (iuste cecidit Memphitica pellex, Ne paritura humilis, scortum regnare videret Virginitas) cunctis Latii sub iura redactis Gentibus, optatae migrare in Pacis olivam Acceptas utroque volens sub cardine palmas. Invisum populis statuit deponere laetus Ad secura Deae reducis solacia ferrum Extremaque iubet Martem sic lege feriri. Fas ultra humani sitiens[ERROR: no reftable :]637 sitiens : fitiens quod sanguinis, asper Gradivus: vita cives spoliavit et urbes Civibus ac opulentorum populator iniquus Regnorum, nimius caedis nimiusque cruoris Latro, nurus castas thalamosque impune iugales Foedarit, nulli terrae nec frugibus aequus. Excidiis populorum audax, incendia vastis Urbibus et rapidos maturis messibus ignes Imperat. Ille famem, pestem advocat ille, supremos Sed quorum is prior est, animis terrestribus hostes. Naturae legumque odium, virtutis et aequi Hostis inhumanus, toto proscribitor orbe! Ito, ubi nec terrae possis, nec obesse quieti Terrigenûm, duris oneratus membra catenis! Idibus Aprilis, cum bis centesima, mittas Si modo sex, quartum referebat Olympias annum Consule silvano, sed quem collega praeibat Augustus nonùm consul, maiore Quiritum Laetitia, quam si Romana cuspide caesas Audissent gemino solis sub tramite gentes. Talis erat scelerum immani data poena Gradivo.
24.
Pax vero abreptum subito ferroque gravatum, Frustra reluctantem, nec vincla subire volentem Impulit in puppim ventisque faventibus ultro, Aequatore maris nimio post terga relicto, Venit in Ammericen, ubi iam sibi cognita vasto Surgebat pelago poenalibus insula saxis, Quae Martis dicta est et adhuc ea nomina servat. Huc ubi perventum scabroso in murice Martem Deposuit; notique admotus faucibus antri Clamorem immensum misit, quo pontus et omnes Intremuere undae. Stridore remugiit aër Oris inhumani, motae ceu turbine nubes. Horribilem iussus non sponte subire cavernam Obnixusque diu, tandem sepelitur amaro Carcere, quem duri repetita volumina ferri Cautibus innexum, soli stellisque negatum, Immotum statuunt, stridentem et acerba frementem.
25.
Pax vero alma suos iuste sic ulta dolores Ibat ovans undasque Austro perflante secabat Laeta, triumphanti similis iucunda redibat Candida securis extollens vela carinis. Illa omnes Marte expulso dare iubila gentes Imperat et pacis parto gaudere sereno, Caesaris auspiciis maiestatisque Latinae. Nec Romae lux parva fuit, quod Crassus inultâ Non ultra erraret Parthis victoribus umbrâ Ventidio cecidit Pacorus, qua clade priorem Assyrio Crassi maculam delevit Oronte, Et pacem statuit, nisi quod renovare vetusta Scortator Pharius cupidus discrimina, rumpit Iuratam sanctè, sed non sine vulnere pacem. Quem tamen Augustus repetit, missisque Latinis, Quae victor posuit Crassi pro caede trophaeis. Dardanidae timidus reparavit foedera Parthus. Iam fera captivo fasces Germania Rheno Perdiderat vehemensque animi belloque subactus Teuto palam fecit Latias nescire retundi, Ne tandem hostili rubeant cervice secures. Iam Capitolinis Ister glacialis ab urnis Et cum Moeno Albis Druso victore fluebat. Nec iuga strata gelu, vetuit neque Noricus ensis Vindelico dare frena Lyco dominumque quieto Implorare Tibrim: auriferis hunc dives arenis Pronus adorabat fracto iam Pannone Dravus. Sequana iam victus, Latii iam pondere ferri Pressus Arar, iussusque iugo Laurente pacisci Tranquillis manare vadis puraque cruoris In mare praecipitem Rhodanum propellere ripâ. Getulas urbes, genus insuperabile bello, Massylas gentes praetentaque Syrtibus arva Infrenes Numidas consul lateque furentes Barcaeos domuit Lybicaeque quietis eidem Addidit authori titulum Getulia Cosso. Cumque per extremos victor volitaret Iberos Atiades, profugosque daret sibi Cantaber hostes Vindius, aprico iussos dare pectora campo, Et venalitiam domitos gestare coronam; Armatusque ruens patriis e montibus Astur, Agmine tergemino audax ostentare Latinis Frontem aquilis horumque etiam virtute fugatus A muris quaesisset opem, nec laricia asyli Par esset servare fidem. Belli ultima laurus, Nullas passa faces, Latiis statura trophaeis, Bellorum Augusti tetigit stans Lancia metam. Hinc armis secura quies quaesitaque simplex Composuit totum maiestas Caesaris orbem.
26.
Hinc fuit ut Latium toto quos axe remotos Non vidit ferrum, caperet reverentia molis Romanae, cui sponte datam, nec iure coactam Armisono misere fidem: nec tendere dextram Sarmata, nec deses Scytha, nec Phaetonte calentes Eoo fecere moras[ERROR: no reftable :]729 moras : morans; nisi longius anno Quam triplici protraxit iter, nam quarte profectos A Gange et patrio praesens ab Hydaspe ferentes Obsequium, Romae messis spectaverat Indos.
27.
Tunc nova telluris facies et ubique serenus Ridebat partae pacis post gaudia vultus. Tum secura graves implebant horrea messes Et Bacchus sine lite fuit: Discordia terris Exul inhumanum satiabat imagine sola Bellorum rabidum, pugnae caedisque furorem. Nec tamen hanc vis tota odii, nec saeva nocendi Destituit rabies: regio deserta furentem Spectavit Lybicos multo maiore veneno Irritare, genus dirae Phorcinidis, angues: Aspidas atque via tractos fumante chelidros, Dipsadas et siccae cui est color aequus arenae, Ammodyten, iaculosque leves, quibus ardua pinus Scanditur, unde neci faciles, ceu praepes arundo Desiliant, ac tela oris fatalia figant. Serpentumque alias, ardens quibus Africa pollet, In rabiem funesta egit Discordia formas. Maius erat scythalis virus maiusque cerastis, Maior arenosis basilisci sibilus oris Auditus, praestans etiam infamare remotas Ante venena nocens crudelis spiritus auras. Si Cato Cyniphios signis laurentibus aestus Tunc invicto animi nisu et virtute probasset, Victa reliquisset Virtus vestigia, pestes Impatiens tolerare novas, armante recenti Funere Marmaricos Martis cultrice colubros. Talis erat Lybicas augens Discordia mortes, Dissidiis postquam fuerat fatalibus impos Humanos turbare animos; patrisque Gradivi Exilium et duras flebat gemebunda catenas. Plorandum tamen est, quod non diuturnior aegra Lumina confecit maeror; cui nexus amoris Et pacis, revocato iterum Mavorte solutus Ad prima ingratos laxavit gaudia rictus.
28.
Ira, et Avarities regum, queis tertia fertur Accessisse comes, cordis caligo superbi, Ambitio, quarum par est fortuna, lucroso Saepe quod his felix Martis cadit alea talo. Crescere proscripto non plus sua lucra Gradivo, Exclamant; quare hunc tota tellure requirunt, Inventumque specu eripiunt ferroque solutum Ad privata aptum revocant compendia Numen.
29.
Immitis primum Ira “Meus,” dicebat, “inanis Est sine Marte furor: regum quos summa voluntas, Seu fas, sive nefas iubeat, non flectit inermis, Vis armata domat. Regum est iniuria cives Adversos impune pati! Consultius aegris Mittitur e membris sanguis, quam cuspidis usu Si vetito, totum pereat sine vulnere corpus. Regnorum decus est iratos sanguine misso Cum vestire potest hostilis purpura reges. Flamma opus et ferro est: nihil est crudele, timeri Quo valeat princeps: nulla est iniusta cruoris, Bellorumque sitis, regum quae mitigat iram. Imperii nullos partos sine sanguine fasces Orbis habet: simili si saepe rigentur ab imbre Quo primum nati, surgunt in culmina flores. Regnorum natura eadem. Nil denique refert, Dicatur quis plebis amans rex, sive tyrannus. Infelix regum sine Marte precaria regnat Purpura. Toto igitur Mars est quaerendus in orbe; Uni concessum siquidem secura tueri Regna et non pavidis sceptra inconcussa monarchis.”
30.
Desiit Ira loqui, quam sic sermone secuta est Turpis Avarities: “Et ego sine faenore deses Vivam opibus contenta meis? Sine Marte quid ultra Accedat nostris partis per proelia gazis? Sint mihi terrarum ingentes sine limite tractus, Sint urbes, sint regna mihi! Nisi semper ad istas Accedat vis maior opes, me reddit egentem Quod nequit augeri pretium. Crescente beari Imperio, non stante queo; neque principe dignos Sola parit veniens ab avis opulentia, census. Divitiae veteres, quibus est innata cupido Augmenti nova lucra petunt, exempla peritae Proferre illorum, quibus et fortuna Gradivo Maiestasque stetit. Neque enim nisi censibus auctis Regia servatur ducis intemerata potestas. Dardaniae clari, spoliis Orientis onustas Advexere rates; solius Roma pavebat Ausoniae ditata opibus: quo tutior esset, Externas quaesivit opes: spoliavit Iberos, Assyrios, Numidas, Parthos, nudavit Anubim Et Tyberim, Nilo, Rhodano Rhenoque bicorni Pannonicoque Istro, fluviisque ferentibus aurum Pactolo atque Hebro Medoque explevit Hydaspe. Et me par fortuna vocat: si praeside regni Marte legam validas mea sub vexilla cohortes Hunc ego, quantumvis magni Pax exulis arma Et meritum non grata premit (nam dissona vero Ni loquimur, praesens Pacis per compita risus Armati labor est fructus munusque Gradivi. Qui tamen hanc peperit per tot discrimina constans, Ingratam genitor probat inter vincula natam.) Exilio et tenebris tristem corpusque gravantis Orbibus implicitum ferri, in mea regna reducam, Ingens imperii decus, oeconomumque profectae A patre fortunae: quod enim ultra crescere possit Se tota huic debet regalis copia gazae.”
31.
Immodica imperii censusque immensa cupido Gradivi laudem postquam sic fata fuisset, Ambitio malesana istam sic voce secuta est: “Fata instant, pereo tristis, nisi grandior ornet Me cumulus titulorum; quae me prisca vocari Gloria nominibus multis facit, alget inanis Vox, nisi quaesitae maiora vocabula famae Accedant. Resides animos ferrique paventes Spernit honor dextras, plorans neque pectoris imas Dissimulat pupilla faces, non caeca superbas Regnorum quas orbis habet spectare secures Roboris ignaras nostri, quae nomina mille, Mille meis possent titulos praebere triumphis. Me, Macedo, tua fama trahit, tua gloria, Caesar, Et tua, Pompei; mentem tua, Scipio, laurus In sublime rapit: vobis dedit Africa nomen, Armenia, Assyriae, Pontus, prostrata Saguntus, Atque Numantini cineres sparsere serenos Nominis aeterni radios, laudumque perennes Inscripsere notas, victuri praemia Martis. Par laudis famaeque mihi praecordia calcar Affectumque fodit; summae petit ardua famae Non socors animus: vilis stupidusque probatur Qui sanguis pulchri flammis non bullit honoris. Marte uti me fata volunt, quo numine solo In decus et nomen claris ascenditur ausis. Quae modo pax mundi est, blandiri mollibus aptam Esse satis notum est animis, sed fortibus hostem. Pro titulis famaque nihil studiosa valensque Moliri soboles, fatis praesentibus ortam Desidiem putet esse deam, quae ignava Gradivum Expulit atque alio proscriptum detinet orbe. Ingenii agrestis dea servilisque propago! Hanc ipsam extorrem faciam! Petere ardua montis Caucasei cogam! Reduci concedat apertos Mavorti campos, urbes et rura, serendis Pro laudum titulis et honorum messe iubebo!” Haec tulit insana Ambitio; plausere loquenti Ira et Avarities iunctisque in mutua dextris Foedera, captivum statuunt exolvere Martem. Quod pepigere nefas, modico post tempore factum est.
32.
Pax tamen interea niveis devecta quadrigis Visebat vacuas Martis formidine gentes Et laetis populorum animis ostendere verum Laetitiae fontem, Hebraeae de ventre puellae Emanaturum Numen festiva parabat.
33.
Mos erat antiquo in Latio populisque probatus Albanis ritus sibi postea maxima sacrum Quem Roma asseruit, clausas servare verenda Religione fores, Martis dum libera ferro Urbs erat et mitis tranquilla per oppida miles, Tradita bisgemino quarum custodia Iano. Has centum aerati vectes centenaque ferri Robora centenoque chalybs munimine clausit. Ast ubi seu Dacis Numidisque inferre volebant Martem, aut Hircanos, nigros vel tendere ad Indos Auroramque sequi Parthosque reposcere signa, Tunc Capitolina trabea cinctuque Gabino Insignis, pleno patrum praesente senatu, Clausa patere dabat stridentia limina consul. Iste prior pugnas, post ipsa probare solebat Belli audax pubes: certumque volentia Martem Aera sonora palam votum populare rogabant. Longo autem belli postquam lassata furore, Sed victrix palmisque ducum praelustris, easdem Roma iterum clausura fores, regnantis ubique Dat pacis signum: victrici tempora lauro Praecincti caput, haec iucundi templa petebant Romulidae lituumque hilari clangore togatus Aptabat consul ferrata repagula saevis Postibus et portam trudens aptabat utramque Tunc certare omnes duros superaddere vectes. Et centum aeratis limen munire catenis. Tunc factus populi plausus totamque per urbem Foeda relegato clamata opprobria Marti. Bifrontis Iani postremo claudere portas Contigit Augusto; pacis quo vindice postes Terrigenis laxare suos dum praebarat aether Ausonius[ERROR: no reftable :]910: Ausonius : Autonius vidit claudi sua limina Bifrons. Atiadae praesenti aderat tunc ipsa paternum Pax hilaris stipare latus: prior ille patentes Concussit valvas iunctimque haerere coactis Belli ferratis centum dat vincula portis.
34.
Undique compositae secura per otia pacis Iussus erat mundus describi. Urgente tributum Victore Augusto, quo Caesare totius orbis Fluxerat in tabulas numerus censusque Latinas. Caesareum, cui se victae submittere gentes Debuerant, etiam, Syriam moderante Quirino Edictum Iudaea tulit: generisque tribusque Propria scribendos urbs invitabat Apellas. Cuique sua notas accedere origine sedes Ardor erat: captiva suos Iudaea tribules, Quos habitare prius tribuum sine limite certo Dispersos tulit; ad propriam gentile referre Nomen et aera tribum famamque et nomen avorum Servantes vidit. Genti sua nota cuique Urbs erat atque sui generis primarius author. Quaevis[ERROR: no reftable :]930 quaevis : quaenis bellorum post tot discrimina, clades, Excidia, importata aliis domicilia terris Postque novos reditus ignota ad tecta paterni Climatis, authorem stirpisque tribusque tenebat Posteritas memor, idque aequa ratione Tonantem Disposuisse patet: cunctis dum nota vetustae Gentis origo foret, propriam missurus in orbem Progeniem, titulo carnis de Virgine sumptae, Davidis sobolem materno ventre probaret. Stemma suum tunc quisque palam gentemque professus Implebat tabulas, laeto quas Roma legebat Auspicio ut rerum domina constaret in urbe Unigenam Mariae esse genus Davidis Iesum: Unde sui generis, frustra obnitente protervo Isacida tantum non agnoscente tribulem Prodiret secura fides Mariamque Latinae Assererent vero regum de sanguine cerae.
35.
Ut primùm Romana Ducum parentis Idumae Movissent edicta lares, cognata remoti Isacidae iussis cumulabant oppida donis. Asseris tribui, Tyriis vicina colonis Caede rubens Pharia, Machabeo robore clara, Urbs Cadessa fuit, gentis quae nomina libro Excepit. Beniaminum Bethava notavit, Luza Ephraimum, Danem numeravit Ioppe. Progenies Gaddis patriam petiere Saronem Nomina dicturi. Tabulas Issachar iturus In Latias Arbelem ibat multusque Zabulon Natorum clara legione vocabula dixit. At Nephtalidae Cidissum auxere penates Et numero et censu. Dorae tribus ampla Manassis Deposuit nomen. Praeses Macherunte Latinus Rubenum inscripsit. Litus complexa, per aequor Ascalis ire potens, urbs quae produxit iniquum Herodem Simeonidas suscepit et albo Intulit; et Levi soboles, cui limite certo Nulla fuit tellus, aliis immixta ferebat Cum tribubus censum: Iudae generosa propago Scribebant Hebrone genus, nisi regia Iesse Quos tetigit cognata domus, quorum inclita regis Patria Iessigenae signavit nomina Bethlem.
36.
Iosippo ut primum Romani fama tributi Et populare suas solvendi venit ad aures Obsequium census Ephrateamque propagem Stemmatis ad propriam sedem fontemque cieri Audiit electum Bethlem, pro coniuge partum Opperiente brevi post tempore (conscia ventris Delia iam nonum siquidem crescebat in orbem) Sollicitus tenerae fatur sic voce maritae: “Feta Tonante nurus, praesenti nuntia brumae Importuna fero: Romanus nomina Caesar Nostra petit debentque novum data nomina censum Et proprios coram tribuum distinguere vultus Postulat Ausonius qui colligit aera minister. Bethleme est nobis communis utrique petita A Iesse genitore domus, quae murice regum Tecta olim, nunc tecti expers. Illa urbe Latinis Imperiis nos stare decet: tribus altera quosvis Sanguinis externos illuc vetat ire nepotes. Nos vero decimus proavitis sistere tectis Debebit mensis; te illius propria Phoebes Quam vereor ne laedat hiems, ignota petentem Limina! Teque etiam memini dixisse beatum Divinumque uteri solem sua lumina mundo, Extremo decimae lunae splendore daturum. Quae foret – ah! – proprios extra fortuna penates Divini infantis? Tuque ipsa puerpera posses Quale inter duros fortassis habere tribules Obsequium? Talis rerum me terret imago.”
37.
His monitis haeret tacitus, quem pectore multa Versantem affatur prudens his vocibus uxor: “Te precor adversos animi componere fluctus, Iosippe. Augustus dum scribit nomina Caesar, Divinum paritura dabo terrena gigantem Si genetrix, agit ista Deo mandante Latinus Isacidûm Princeps, numerum ut puer augeat iste Ingentem nactus scribam; qui talis ut esset, Hic prius Augustum felicem reddidit infans, Numinis ignarum tanti, cui ista ferendum Ad censum properat soboles interque nocentum Scribi hominum turbam splendor divinus anhelat. Pone metum, Iosippe! Viam, quam tanta potestas Mandat, solstitiis quamvis brumalibus, ibo. Ibo, licet nono gravidam iam Delia cornu Respiciat partusque meos effaeta videre Promittat, nil iussa moror, nec principis aequo Imperio obnitor; Deus est, qui Caesare mundum In tabulas cogente, iubet Bethlemia rura Visere: qualiscumque meum divina gubernet Cura uterum, non maesta feram: dabit illa parenti Et soboli, quantum ipsius suprema probabit, Quae semper iusta est, rerum adiumenta voluntas.”
38.
Gavisus grato sponsae sermone maritus Mox iussum meditatur iter triplicisque diei Gressurus maiore via, quod longa petebat Excessus mora, solvendi commune quod aeris Edictum, tum quod tardus dubiusque monebat Ad propriam sedem reditus certique poposcit Cura puerperii. Totum ratione sagaci Evolvit quantumque sua bene providus esse Pauperie potuit, tales disponit ad usus. Castibus at cunctis quoniam prohibebat egestas Esse parem, sua ubi rerum pusilla facultas Aptari nequiit, matri sobolique paranda, Ut Virgo admonuit, curis caelestibus addit.
39.
Unde dapes sponsi solitas vitamque petebant Hortus erat plantis modicus, sed edulibus herbis Sufficiens tectisque ipsis non dissitus hortus. Arboribus tenuis subiectum bucula gramen Et rude carpebat pecus: inde domestica Ioseph Auxilia et parcum mensae vectigal habebat. Bos etenim grato distendens ubera passu Butyrum cum lacte dabat, vel lacte coactos Caseolos: aurita pecus seu ligna tepenti Importando foco tenuisque annona rotatis Cum fuerat subigenda petris, non grande subibat Pondus et altricum remeabat baiula frugum. Praecipuum vero proprii fortuna laboris, Malleus et culter, runcina, dolabra, securis Iosippo vectigal erat pretiumque fabrilis Quale laboranti poterat contingere lucri, Aeris tota fuit regalis copia tecti. Accessere tamen census, quos regia Virgo A docta quaerebat acu; licet ille novarum Vota fatigaret nuruum labor, attamen aeris Parva legebatur merces, divina puellae Fila et Virgineae non aequans segmina telae. His tamen exiguis operum proventibus aequus Aedis erat capitum numerus: materque faberque Tota domus duo sunt: iidem parentque iubentque. Caelica venisset dum Virginis integra matris Ad cumulum proles, quae dum feliciter ivit In numerum, non auxit opes, sed amare repertam Matris egestatem facilis; quin fluxa bonorum Ludibrium quam vile esset fortuna, docebat. Huic tamen accessit Domui: peritura deesse Cui voluit si dona Deus; cumulavit egenos Divinarum ampla Charitum ubertate penates.
40.
Hic si ficta iuvat veris componere: pauper Baucis erat quoque grata deis gratusque Philemon Pauperie, thalami nexu, probitate, pudore Ac aetate pares paupertatemque ferendo Effecere levem. Postquam admisisse supremos Postibus angustis, stipula cannaque palustri Protectis, humiles mortalis imagine vultus Concessit sors laeta Deos. Ubi mersa paludem In luteam de monte vident, quae sicca stetere Tecta prius, spectant proprii pia limina tecti Et superesse stupent aliarum labe domorum. Illa vetus dominis et iam casa parva duobus, Vertitur in templum. Pelignus talia vates Dum commenta dabat, veram Iudaea parabat Commenti formam: minor ipso est fabula vero. Virginis haec eadem nam sedes parva, volucre Vertitur in templum, non carnis imagine falsa Aeterni postquam facta est domus hospita Verbi. Hanc, inopes quondam, caeli de monte iugales Conspexere pii vacuas migrare per auras, Aspera dum cernunt aliarum fata domorum In cineres vertisse trabes Martemque propinquos Incendisse lares. Manet illa aevumque manebit In reliquum: lateres nudos cinxere columnae, Cultaque votivis nigrescunt limina flammis. Artant dona tholos, stellis laquearia fulgent, Gemma tegit postes aurataque tecta videntur, Caelataeque fores adopertaque marmore tellus. Quaeque prius pauper, regum nunc dives abundat Muneribus domus et summis se molibus aequat, Reptantesque ruunt illius ad oscula gentes. Numinis haec meruit digna mercede recepti, Baucidis et fictas superare Philemonis aras.
41.
Cum propria postquam fuerat luctatus Ioseph Pauperie, Latiis nec iusta numismata iussis Suppeterent, tamen ille viae se credere certus Hoc statuit pigramque bovem rudiusque tributo Permutare pecus, quamcumque immiserit ultra Axe Deus perferre lubens cum coniuge sortem. At divina uteri mater nonae indice lunae Certa nec aethereo ventris momenta docente Aligero monitore carens, prope temporis esse Illius spatium quo caelica prodeat alvo Progenies, abitura parat quae lina tegendo Artandoque inter telarum vincula nato Quaeque suos usus tunc sunt habitura reponit. Iamque aderat quo sede dies exire paterna, Seque virumque remota procul petere arva monebat, Cum vacui curam laris ingentemque latentis Prodigii sedem terrena volentia numquam Dimitti qua membra Deum subiisse tenebat Tunc occulta fides, cognatae stirpis Abramo Tobia genito patre commendasset Ioseph, Urbe migrat propriisque notat vestigia plantis. Nulla etiam gravidi Virgo fastidia ventris Passa, per Isacios ibat laetissima colles Plena Deo mater. Sed ubi fortasse labaret Planta, vehi tardo coniux orabat asello (Hunc etenim torvamque bovem praesentis agebat Servitii pretiique fidem) pressitque modestum Interdum pecus, oranti non dura marito.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.