Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

40.
Hic si ficta iuvat veris componere: pauper
Baucis erat quoque grata deis gratusque Philemon
Pauperie, thalami nexu, probitate, pudore
Ac aetate pares paupertatemque ferendo
Effecere levem. Postquam admisisse supremos
Postibus angustis, stipula cannaque palustri
Protectis, humiles mortalis imagine vultus
Concessit sors laeta Deos. Ubi mersa paludem
In luteam de monte vident, quae sicca stetere
Tecta prius, spectant proprii pia limina tecti
Et superesse stupent aliarum labe domorum.
Illa vetus dominis et iam casa parva duobus,
Vertitur in templum. Pelignus talia vates
Dum commenta dabat, veram Iudaea parabat
Commenti formam: minor ipso est fabula vero.
Virginis haec eadem nam sedes parva, volucre
Vertitur in templum, non carnis imagine falsa
Aeterni postquam facta est domus hospita Verbi.
Hanc, inopes quondam, caeli de monte iugales
Conspexere pii vacuas migrare per auras,
Aspera dum cernunt aliarum fata domorum
In cineres vertisse trabes Martemque propinquos
Incendisse lares. Manet illa aevumque manebit
In reliquum: lateres nudos cinxere columnae,
Cultaque votivis nigrescunt limina flammis.
Artant dona tholos, stellis laquearia fulgent,
Gemma tegit postes aurataque tecta videntur,
Caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
Quaeque prius pauper, regum nunc dives abundat
Muneribus domus et summis se molibus aequat,
Reptantesque ruunt illius ad oscula gentes.
Numinis haec meruit digna mercede recepti,
Baucidis et fictas superare Philemonis aras.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.