Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1700], Poetici lusus varii, versio electronica (), versus 5453, verborum 35062, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [word count] [djurdjevipoe].
CXXVI. IN POETAS. AD FLACCUM
EPIGRAMMA 78.
Sunt quidam genio suo tumentes, Tumentes genio cucurbitali, Quorum per cerebrum marisca serpit Et cum cauliculo levique beta Verna luxuries cicercularum. Hi putant satis esse, cur proberis, Versum condere qualicumque lima. Eia, linteoli Patrocliani, Scopaeque, crepidaeque, panticesque, Horum currite centies per ora. Tales dicere si licet poetas, Non sum, non ero, nec fui poeta, Nec tales minus horreo poetas Quam Iani Novius senex Calendas, Uxorem Lepidus, patrem Cethegus, 15 Aquam Gargilius, Lupus tribunal. Non est (crede mihi) poeta, non est, Flacce, qui nihil est nisi poeta. 236
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1700], Poetici lusus varii, versio electronica (), versus 5453, verborum 35062, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [word count] [djurdjevipoe]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.