Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1700], Poetici lusus varii, versio electronica (), versus 5453, verborum 35062, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [word count] [djurdjevipoe].
LI. PSALMI DAVIDICI, QUI POENITENTIALES DICUNTUR,
LATINE REDDITI
PSALMUS 1.
Ne, pater, horrisona qui frontis nube severae Et formidata concutis astra manu, Ne, dum lethiferi torrent tua corda furores, Argue, nam fiam te feriente cinis. Fallor, namque ruent nostrae quoque signa ruinae, Nec de me reliquus vel cinis ullus erit. Ah frangat saevam Nemesim Clementia victrix, Nec vincat placidum vindicis ira Patrem. 153 Sum miser, esse miser videar tibi; caelitus a te Invoco Paeoniam tristis et aeger opem. Mens turbata gemit, pergunt mala mentis in artus, Imaque difusus sauciat ossa dolor. Quo tamen usque feris? Patrio nam pectore quando Cedet cum rigida victa bilance Themis? O vultus adverte pios, o lumine frontis Discute quae nostrum surripit umbra diem. Ipse vide, Genitor, genitor namque esse probaris, Dum nondum patior, quae meruisse piget. Infernas merui sedes, loca nigra, subire Atque Acheronthaei torrida claustra lacus. Verum (si qua fides misero est) non debita sonti Tartara nec trepidum me mea poena movet. Hoc unum horresco, quod te sub Dite silerem Cogerer et Domini non memor esse mei. Hinc timor, hinc lacrymae, quas, fert amor ales ad aethram, Quas iacit in nostros anxia cura sinus. Hinc quoties turpis nigroque invecta curuli Extinguit nitidum Cimeris umbra diem, Me mihi tunc umbrae ostendunt, mihi cernor in illis, Et nox est animi tristis imago mei. Horreo, nec placidae mens est dare membra quieti, Nec possem, somno si dare membra velim. At, si decubui, lacrymor lacrymisque solutis Illicet in calido flumine strata natant. Lugeo, dum rorant pennis humentibus umbrae, Et certat lacrymis nox mihi tota suis. At, si quando animus, si lumina lassa quierunt, Condidit et tenuis languida membra sopor, Tunc tua fatali subit ira accincta flagello Cocitusque minax Tenariumque Chaos. Occurrunt Furiae nostrum in discrimen hiantes Et quatiens piceam torva Megera facem. Lumina turbantur visis turbantque quietem, Et reliquus mesto tergitur imbre sopor. Commerui, fateor, quod te linquente iacerem, Utque iocus fierem, queis modo terror eram. Tartara me vincunt Furiaeque impune minaces, Namque vident vires consenuisse meas. 154 Sed quae flamma meas, sed quae (nam sentio) fibras Pervolat etherei flaminis aura potens? Nosco meo luctu placatum et supplice voto Iam te fulmineas deposuisse minas. O procul hinc foedi, procul hinc absistite coetus, Exemplar sceleris praesidiumque mei. Vox fletus accepta mei est, et iacta per aras Inter demissas mascula thura preces. Dis fugiat posthac, et quae Deus ultor in ora Fixerit in Stygia vulnera cernat aqua. Mox lateat fugiens, caligo ignisque latentem Torqueat et rapido saevior igne pudor.
LII. PSALMUS 2.
BEATI, QUORUM REMISSAE ETC.
Felix, cui veteres superum clementia culpas Tersit et admissi signa relicta mali! Felix, qui sceleri non se devinxit, et ille, Cui gravis in duplici non sedet ore dolus. Ast ego nec puram servavi a crimine mentem Nec petii etheream crimina fassus opem. Hei mihi, cur tacui? Nam qui mea crimina sensit, Sensisset miseras forsitan ille preces. Quid iuvat, heu, longos gemitu transmittere soles Et procul a domina iudicis aure queri? En linquit meus ossa vigor viresque residunt Et quatit arcanus conscia corda dolor. Talia dicebam, dum me tua, maxime rerum, Ingenti premeret pondere dextra minax. Hinc, mea dum trepidum me dura silentia terrent Et fovet arcanam vindicis ira luem, Te petii, multum tua profuit ira nocendo, Illa dedit stimulos, obtulit illa viam. En ego conversus mea dixi probra tibique Detexi trepida vulnera caeca manu. Ante tuum iacui depressa fronte tribunal 155 Et dixi: Fateor, quae tacuisse piget. Parce, pater, damnat nam turpia facta suaeque Testis nequitiae, qui fuit auctor, adest. Clamanti caecos tua dispulit aura dolores, Haec finis belli signaque pacis erant. Discite, qui caelum cupitis, commissa fateri Nec pavido indignas nectere corde moras. Nam procul abscedent nec tangent fulmina fassum, Etsi de superis ceu gravis imber eant. Sed rursum illecebris nostram Styx callida mentem Circuit, et veteres pellor inire vias. Eripe me dura rursum obsidione gementem, O pia spes animi delliciumque mei. Attamen (en sensi) tua vox consurgit ab imo Pectore et oranti talia dicta refert: »Parce metu! Supero tua mens erecta favore Vitare insidias et mala cuncta sciet. Non te, qua graderis caelo duce, semita fallet Incertumque reges me praeeunte gradum. Utque solet tenerae mater vestigia prolis, Ipse manu atque oculis te sequar usque meis. Sic ad me quisquis vultusque et vota levabit, Illicet etheream sentiet aeger opem, Ni, iumenta velut, queis mentis nulla facultas, Apprimat indigno lumina prona solo.« Sic tu, sic refero: Qui non miratus adorat Elatoque tuum suspicit ore iubar, Illi colla iugis et fraeno comprime rictus, Exulet in sylvas, qui sine mente fuit. Illum urge stimulis claususque in nube trisulca Stulta cruentato verbere terga feri. Cessatum sic poena scelus ceu colla piorum Divina amplexu dextra fovente premat. Vicimus: ingentes manibus praetendite palmas, Vicimus: in crines plurima laurus eat. Vicimus, o socii, quorum, qui cuncta gubernat, Regnat in ardenti pectore divus amor. Parta mihi venia est, Genitorque per oscula luctum Humentesque meo tersit ab ore notas. Sic cecidisse fuit sic et peccasse superbum, Sic tumet a tanto vindice nostra salus. 156
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1700], Poetici lusus varii, versio electronica (), versus 5453, verborum 35062, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [word count] [djurdjevipoe]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.