Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1700], Poetici lusus varii, versio electronica (), versus 5453, verborum 35062, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [word count] [djurdjevipoe].
LXXXV. GANIMEDES NEPOS. AD CAECILIANUM
EPIGRAMMA 46.
Margites Urbi, sibi flos, elumbis et excors Et multum referens de Sibarite Lycas Credo equidem vivat membrisque et mente solutus, Dum sibi furta deum, Caeciliane, timet. Ad multam gaudet resupinus stertere lucem, Aurorae subito ne rapiatur equo. Mors temeti est et parcus aquae, nam novit, in undis Teodamantaeus quod periisset Hylas. Hunc sacra Pierii terrent penetralia Phoebi, Qui fuit in causa, cur Hyacinthus obit. Non micam praefert cerebri, quod ab impete tutus Narcissus propria simplicitate fuit. Suspicor haec, verum ut fatear, nec perdere vero Me volo, dum falso crimine perdo Lycam. Quid timeat raptum, rapitur dum perpete culpa Dumque rapi ad trifidam non timet ille crucem?
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1700], Poetici lusus varii, versio electronica (), versus 5453, verborum 35062, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [word count] [djurdjevipoe]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.