Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dumanić, Marko; Bernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701], Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica (), verborum 6745, versus 158, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [word count] [dumanicmsynopsis].
Previous paragraph

Next paragraph

Verum enim vero Thomas singulariter amabat cives suos multaque toto tempore vitae suae praeclare gessit quae ad decorem et utilitatem civitatis pertinebant. Pluribus legationibus functus est et omnia negotia ad optatum finem perduxit. Eum plane et mirabantur et diligebant omnes boni; et non modo cives sui, sed exteri quoque, episcopi Dalmatiae praesertim universae Romanaque curia summo in pretio habebat. Illi plurimum debent Spalatenses quod res suae civitatis et ecclesiae oblivioni praereptas posteritati mandavit. Scripsit enim ille historiam majorem et minorem Salonitanorum pontificum et Spalatensium. Minorem Joannes Lucius Traguriensis anno 1668. typis edidit Amstelodami apud Joannem Blaeu atque ad suos commentarios de regno Dalmatiae et Croatiae cum aliis opusculis scriptorum Dalmatarum ineditis adjunxit. Majorem autem reliquit ineditam eamque ut fictitiam rejecit utpote continentem acta quaedam conciliorum aliaque monumenta quamplurimis mendis scatentia. Sed, pace eruditi viri, non est ita. Historia major scripta fuit ab eodem Thoma, qui et minorem conscripserat; sed depravata fuit ab amanuensibus, qui propter inscitiam erroribus replevere monumenta ipsa quae alioquin veritatis lucem praeferunt et quae patientia et labore corrigi possent. Quapropter historia major digna est ut ea ipsa a mendis expurgata pro literatorum commoditate nostroque decore typis prodeat ad publicam lucem.

Previous paragraph

Next paragraph


Dumanić, Marko; Bernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701], Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica (), verborum 6745, versus 158, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [word count] [dumanicmsynopsis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.