Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dumanić, Marko; Bernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701], Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica (), verborum 6745, versus 158, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [word count] [dumanicmsynopsis].
Previous paragraph

Next paragraph

Hieronymus Martiniacus, patritius Spalatensis, singulari ingenio praeditus, idemque literis Latinis eruditus et omni digna homine nobili doctrina excultus; verum autem poeticae facultatis laude floruit multaque reliquit carmina, quorum pleraque apud me reperiuntur. In his legitur nobilissimum epigramma Angelae Phaletrae, castissimae ornatissimaeque virgini Venetae inscriptum.

Marci Maruli:
Hieronyme, Aoniae quamvis novus incola silvae,
Judice me potis es dicier esse vetus:
Nam tua jam redolent Phoebeam carmina laurum
Et serta ex hedera jam tibi texta petunt.
Eja igitur bijugi cape celsa cacumina montis, 5
Quo verae laudis semita pandit iter,
Et tecum comitem fratrem trahe, namque duorum
Vis una ingenii est unus et artis amor.
Parcite, sed laudem me tollere ad aethera fertis,
Ne forte Icariae fabula dicar aquae. 10
Magna decent magnos: mihi sat perrepere terram
Atque per exiguos velificare lacus;
Sat mihi vester amor, tristes nam temnere possum
Invidiae vestro tectus amore minas.
Donati Paschalitii:
Ni tua conditio purae notissima vitae
Atque senectutis norma severa foret,
Ipse cupidineo dubitarem nempe favore
Te captum et flammis incaluisse novis.
Tam bene Phaletrae describis dona puellae 5
Ut se non aliam jam Venus esse velit.
Felix illa quidem tali celebrata poeta,
Aeternum formae te duce nomen habet.
Previous paragraph

Next paragraph


Dumanić, Marko; Bernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701], Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica (), verborum 6745, versus 158, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [word count] [dumanicmsynopsis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.