Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dumanić, Marko; Bernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701], Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica (), verborum 6745, versus 158, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [word count] [dumanicmsynopsis].
Previous paragraph

Next paragraph

Nicolaus Biancovich Spalatensis, canonicus, vicarius archiepiscopalis et Apostolicus dioecesis Macarschensis et etiam Scardonensis, vere juxta Sapientis verbum animam sortitus est bonam, nemini molestus, nemini gravis, sed contra omnibus jucundus, omnibus suavis, numquam animos extulit, sed demisse humiliterque se gessit. In ecclesia, quam sub invocatione sancti Philippi Nerii propriis impensis aedificavit Spalati prope domum suae habitationis, nihil eorum praetermisit, aut praetermittit, quae ad majorem Dei cultum et gloriam animarumque salutem faciunt, quaerens non quae sua sunt, sed quae Jesu Christi. Synodum Stephani Cosmi, archiepiscopi Spalatensis, ex Latina in linguam Illyricam vertit et suis impensis edidit ad hoc ut omnes dioecesis et provinciae Spalatensis parochi Illyrici pie sancteque exercere possint officium suum parochiale. Factus episcopus Macarschensis, populi illi dant gloriam Deo pro tam pio antistite, ut credunt caelitus sibi concesso, cujus sapientia, discretione et mansuetudine gubernantur magna cum pace, caritate,
Previous paragraph

Next paragraph


Dumanić, Marko; Bernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701], Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica (), verborum 6745, versus 158, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [word count] [dumanicmsynopsis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.