Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dumanić, Marko; Bernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701], Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica (), verborum 6745, versus 158, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [word count] [dumanicmsynopsis].
Previous paragraph

Next paragraph

Nicolaus de Albertis Spalatensis ab adolescentia liberalibus artibus instructus praestantissimum ingenium ad poesim Latinam contulit, in qua admodum excellens inventus est. Scripsit non parum multa carmina lingua Latina, quorum aliqua, quae sunt apud me, saepius perlegi ob eorum venustatem.

Marci Maruli:
Quae mihi misisti, juvenum doctissime, scripta,
Haec admiranti saepius ore lego,
Ingeniique tui mecum nova liba rependens
Musarum et Phoebi censeo digna Laris,
Non quia tu nostram tollis super astra Camoenam, 5
Incultis solitam stridere arundinibus,
Sed quia vix puber jam proximus ire videris
Vatibus antiquis Pierioque choro.
Ergo iter incoeptum, quaeso, ne desere donec
Aonii superes culmina summa jugi. 10
O quam magna tibi succedet gloria cum te
Aetas nostra simul posteriorque leget!
Previous paragraph

Next paragraph


Dumanić, Marko; Bernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701], Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica (), verborum 6745, versus 158, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [word count] [dumanicmsynopsis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.