Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Črnković, Petar Stanislav (1658–1703) [1702], Epistula ad Paulum Ritter, versio electronica (), 18 versus, verborum 115, Ed. Vjekoslav Klaić [genre: poesis - elegia; poesis - epistula] [word count] [crnkovicpepist].
Previous section


Ritter Eques maestum renovasti Paule dolorem,
Dum plangis Patriam, deflet et ipsa suos.
His binis saeclis o quantos perdidit illa,
Qui pro se pugnent, pignora chara. Duces.
Amissos deflens Heroes gaudet, amantes,
Claros et fortes, tot se habuisse viros.
Pressa fuit crebro, nunquam suppressa remansit
Tota; Deo, Regi Patria fida stetit.
Stabit adhuc semper constans, generosior inde,
Hunc librum quando pignora chara legent,

-- 183 --


Quem tu fecisti, Patriae commotus amore :
Exemplum, speculum posteritatis erit.
Naso poeta tibi cedat qui se gemit, et flet
Esto Virgilius qui memor es Patriae.
Et quia pro Patria scribis tu digna, laboras
Non minus, ipsa tibi praemia debet, Eques.
Plurima scripsisti, liber hic superasse videtur
Omnia; pro Patria scribito plura, Vale.

Previous section


Črnković, Petar Stanislav (1658–1703) [1702], Epistula ad Paulum Ritter, versio electronica (), 18 versus, verborum 115, Ed. Vjekoslav Klaić [genre: poesis - elegia; poesis - epistula] [word count] [crnkovicpepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.