Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Matijašević Karamaneo, Antun (1658-1721) [1712], Carmen ad v. c. Iacobum Candidum, versio electronica (), 351 versus, verborum 2196, Ed. W. H. Allison H. C. Schnur [genre: poesis - carmen] [word count] [matiasevcaramancarmen].
Previous section

250 CARMEN AD V. C. IACOBUM CANDIDUM

In Phariis quae cerno plagis? qua personat annus
Laetitia plausuque novus? Natura profecto
Vel Deus huc aliquis nullam modo transtulit Urbem
Consuetam magnos solemniter edere ludos.
Quis praedivinavisset, nisi praescius aevi
Venturi Calchas aliquis, quandoque futurum
Ut possent hic tanta geri? quae forsitan omnem
Excedent narrata fidem, cum talibus ista
Nunquam deliciis assueverit hactenus ora.
Hic modicum nil nilque potest vulgare notari.
Sed quod tantarum confusus imagine rerum
Obstupet applausor populus longaque ferendum
Laude putat dignumque, vigil quod fama loquatur.


Quem fontem rear atque caput moliminis esse
Huius et unde novae surgunt exordia pompae,
Allapsu dulci vigiles subeuntia sensus?
Auctorem demum tanti didicisse paratus
Ex hilari potui laetantis murmure vulgi
Auditi toties acclamavisse MARINO.
De serie cuiusque rei sum certior inde
Factus ab indigenis confectae nuper ad Urbem
Appulsus hanc ante meos, post singula vidi
Ipse, canam quae cuncta simul, licet esse videbor,
Materia vires superante, relatibus impar
Sufficeret vix Smyrna quibus vel Mantua cantu.
Haec ergo velox ad grandia quaeque CAPELLUS
Publica magnifico praebet spectacula sumptu
Tempus in id non visa Phari, nec forsitan annis
Venturis eadem quandoque videre licebit.
Vix aliter poterat tantae praestantia mentis,
Dotibus usa suis, et magnificentia nosci 252
Maiores imitata suos, quos fama superstesV. 32 : Corr. ex superestes
In caelum totis sublimes evehit alis.


O quoties, primas cum vesper frigidus umbras
Proferret, cooperta pedes Comoedia socco
Illius incessit solers per pulpita iussu,
Detentura diu pleno sermone leporis
Consessus pronas et acutis lusibus aures!
Eiusdem sic turba sales, sic dicta facetis
Captabat condita iocis, ut ab ubere sensu
Acta voluptatis contenderit ilia risu
Saepius et multo distorserit ora cachinno.
Nec breve somniferis ad tempus quaelibet horis
Risibus extentos diduxit fabula rictus
Complentis populi denso subsellia coetu,
Sed quos ducebant ad multam scommata noctem,
Vix Urbis Dominae festis cessura theatris.


Non semel in scenam, populo spectanda frequenti,
Dramata proferri sublimi nisa cothurno
Iussit agique ducum graviumque decentia regum
Facta, quibus toto vibrata Cupidine tela
Transabiisse satis cordis secreta patebat.
Quin etiam Phariae facturus gratius urbi
Bis pastorales induci iussit amores
Arcadiae, genus unde tument se ducere cives
Lunari prius orbe suum, prius omnibus astris.
Namque Paro duce densa cohors, omnino relicta
Cyllenes tellure suae viridisque Lycaei,
Per tumidum sparsas petiit rate Cycladas aequor.
Insula quam placido collectam candida portu
Excepit, tantis veluti laetata colonis,
Quam Paron ipse suo ductor de nomine dixit,
Mox eius marmor parilis surrexit in urbem
Nominis, unde manus iussu digressa deorum
Hic circumpositas tollentia moenia pinnas
Struxit, ad hoc seris habitata nepotibus aevi.


Si quisquam me forte roget. quibus histrio quisque 254
Haec apte potuit repraesentare theatris,
Is tacitus mea verba cavas admittat in aures.


Hic surgit navale capax, pars infima cuius,
Qua propius mare fronte videt Solemque subire
Occiduas prospectat aquas, per grande receptat
In sua vestibulum subductas tecta carinas.
Quam supra partem pars altera cernitur huius
Molis, inaccessis ductae per inania muris.
Ad alios constructa satis solerter in usus
Tangendos iam iamque meae mihi carmine Musae.


Separat inferna solidis a parte perennis
Strata pavimentis hanc contignatio sedem,
Quam ductus paries ad celsi culmina tecti
Summa bipartitu geminasque subinde diremptu
Ex una facit esse domos: per limen initur
Quaeque suum separque foris distinguit utramque,
Horrisoni conversa feros Aquilonis ad ortus.


Impendet quae prona mari Solemque cadentem
Aspicit, ingenti parem spatiosa receptat
Advectum pro classe sinu pariterque reposta
Plurima sunt inibi trucis instrumenta Gradivi.


Altera vero domus, partes quae spectat Eoas,
In caveam conversa fuit scenamque decentem
Ac addicta vicem curviv. 91: Corr. ex currui supplere theatri,
In qua, quae supra cantavimus, acta fuisse
Gloria magnifici testatur summa CAPELLI.


Ante fores utriusque domus est cernere stratum
Vestibulum saxis; cuius spectatur in omne
Planities porrecta latus, quae fornice molis
Suppositae suffulta iacet podiique figuram
Format, inocciduas paries qua vergit in Arctos.


Navali siquidem brevioris nobile molis
Applicitum consurgit opus, quod quinque capaces
Continet extructas stabili testudine cellas
(Plebis ibi veluti promus sua munia quisque
Annonae praefectus obit), quibus incubat amplum
Vestibulum circum parvis insigne columnis, 256
Unde potest quacumque velit spectare plateam
Quisquis in hac eius speculator parte resistit.


Hic personatis obseptus coetibus ipse
Personatus adhuc, infra narranda resedit
Collustraturus laeto spectacula visu
Tot delectamentorum spectabilis AUCTOR.
Multus item tubicen fuit ordine iussus ibidem
Laetificas inflare tubas, ut saepe per Urbem
Auditus clangor duplicaret gaudia vulgo.


Huc ascensuros homines via lubrica ducit
Per circa quater octo gradus, ad pensile quorum
Disponi multas EXCELLENTISSIMUS IDEM
PRAEFECTUS iussit pulsuras lampadas umbram
Prima nocte latus, cum sensim turba coiret,
Agmen in excelso residens auctura theatro.


Non potis est rerum species aequare relatu
Iussarum de nocte geri, quas forte nequiret
Dicere condigne cytharae pulsator Apollo.
Has alii cantare velint; nam luce peractum
Non unum modulabor opus, quod et hospita vidit
Turba stupens visique sibi sunt cernere cives,
In somnis quae mira vident, ad talia sueti
Circumferre suos nunquam spectacula vultus.


Iamque dies aderant, cum personata iuventus
Largius usa cibis et pergraecata frequenter
Huc, illuc solet ire procax plateasque tumultu
In speciem bacchantis obit possetque videri,
Ceu thyrso percussa foret, per strata viarum
Sacra corimbiferi celebrare triennia Bacchi.
Tunc primis aliquid meditans superaddere ludis,
Ut pertentarent populi nova gaudia pectus,
Grandia ligna duo tereti surgentia forma,
Ceu foret aeratae duplex antenna triremis,
In medii quasi parte fori, disposta seorsum,
Defigi praecepit humo summumque levari
Erectum celsas tractus caelestis in auras.
Haec quadripartitis a vertice singula nodis
Alligat extentus vicinas funis ad aedes, 258
Reptantis ne forte viri sub pondere nutent,
Illorum nisi summum tetigisse cacumen.


Funiculis ad celsa trabis cuiusque ligari
Cum cupis anates aliquot fastigia iussit
Et totidem plenas vino spumante lagenas.
Cumque per apprensi manibus pedibusque quis altum
Ad caput adrepens totis evaderet audax
Viribus atque nihil fracto conamine, ligni,
Is volucres vinumque liquens in dulcia tanti
Praemia gaudebat sibimet cessisse laboris.
Inde per obliqui, pendentis ab arbore summa
Adque latus plateae religati, praepete laetus
Regressu celerabat iter compendia funis
Propositumque rei secum referebat honorem.


Utque forum plausu longe maiore sonaret,
Et populus magis atque magis repleret ovatu
Aereas crescente domos, hoc factio pacto
Est pugilum producta duplex, quae ludicra turbae
Aequaret Venetae nudis certamina pugnis.


E regione loci fuit huius maxima moles
In plenae plausu diversa parte plateae
Iussa fabre fieri multa compage frequentis
Asseris atque trabis, pontem quae visa referret
Impositum fluvio Venetaeve meatibus undae.
Illius in medio late porrecta iacebat
Ampla superficies modico curvata tumore,
Ut magis apta foret rebus iam iamque gerendis
A coetu pugnae specimen praesigne daturo.
Ascensu facili procedebatur ad illam
Acclives per quinque gradus hinc inde patentes.
Inter se binos. fortasse vel amplius, illi
Distabant utrinque pedes, ut compare motu
Progressi sursum pugiles aequaliter irent,
Ne pars alterius succumberet altera fraudi.
Provisum sic prorsus erat, ne vincere quisquam 260
Auderet ratione loci. sed ut acriter ipsa
Vi fretus magnis penitus contenderet ausis.
Conciliare sibi sola virtute favorem
Hoc respectantis vulgi certamen adactus.
Adque latus geminum, quod prospectabat in altum,
Unde gradu labi poterat titubante deorsum
Alterutra de parte pugil, ne laederet artus.
Protrusus si forte foret non deside pugno,
Lodicum congestus humi fuit albus acervus.
Textilis ista strues poterat praebere videri
Stagnantis specimen maris, exceptura cadentes
In caput aut prono membrorum pondere vultus
Ut fit in istius dubio discrimine ludi.


Hoc plebi spectare fuit iucunda voluptas
Congressos in ponte viros et utraque timendum
Exertas ex parte manus audacter in ictum.
Vix primas hinc hincque ferox assultus in iras
Exarsit propius nudamque lacessere partes
Coeperunt pugnam, cum duro pluribus orsu
Vidisses livere genas, pugnoque nocenti
Esse caput tuber naresque cruore madere.
Nunc his in mala pugnos haerere frequentes,
Nunc illis parili demirareris adactos
Arte ve1 in pandum tali molimine ventrem
Cominus ingestos, ut vi de ponte voluti
In stratam molli sint plures tegmine terram.
Sed quicunque gravi deturbabatur ab alta
Mole manus ictu, veluti prolapsus in ipsas
Esset aquas, surgebat humo gaudensque relicta
Rursus inoffensis poscebat proelia membris.


Sit satis huius opus leviter mihi tangere belli.
Nunc alio me Musa vocat, velut horreat ictu
Contusos narrare viros et in ora subinde
Impactos illis violento robore pugnos,
Et stat ab hoc diversa cani spectacula ludo.
Pastillos exinde dari mandavit ibidem
Non uni de plebe viro cunctanter edendos 262
(Et mora commendatV. 215 corr. ex commedat factum!) quos arte redactus
in minimas celerante scobes consperserat apte
Caseus et pinguis condiverat offa butyri.
Utque modis lepidis haec commessatio multum
In risum populi converteret acrius ora,
Accipe quo fuerit ioculariter acta tenore.


His in transversum positi post terga ligari
Iuncturas utriusque manus ad cornua ligni
Praecepit, laxent ne brachia neve recurvent
Admotura cibum patulo scurriliter ori.


Dein istos in lance dapes iubet inter edones
Ac ad eorundem pontis tabulata prementes
Apponi statuique pedes utrinque relicto
Non minimo spatio, ne motis alter obesset
Alterius manibus digitos tendentis ad escam.
Mox alternatim nexas demittere nodis
In patinam coepere manus orique prehensum
Connisis aferre cibum spes omnis abibat
Posse perattentis illum contingere labris.
Namque superposito connexa tenaciter arctis
Hastili manicis et nescia dextera flecti
Apprensos digitis nimis in sublime levabat
Pastillos nullum faciles admittere morsum.
Quod procul a labiis tantum surgebat in altum,
Quantum sublatis in caelum forte lacertis
Palma cavae surrecta manus supereminet ori.
Quos cum vel primis ulla ratione nequirent
Distantes gustare labris, hos totius oris
Supposito cupidi contemplabantur hiatu.
De manibus tentant illos emittere tandem,
Ore capi si forte queant, sed desuper acti
In faciem ve1 in ima sinus pectusve cadebant
Inque supercilium ve1 in ipsos luminis orbes,
Sed vix perpauci delabebantur in ora.


Quid gula non possit? quos non molitur edendi
Ingluvies attenta modos, ne latret inanis
Nec redeat visa stomachus ieiunus ab esca?
264

Consilium tandem capiunt ut uterque iocosa
Occurrat ratione fami strictasque vicissim
Admoveat digitis escas ac inserat ori
Alterius, sociumque manu iuvet alter onusta.
Sic quod multiplici per se conamine neutri
Moliri penitus licuit, solerter uterque
Praestitit adnixus risum captare theatri
Mirati laeto plausu, quod sumeret apte
Illud ab alterutro sibimet quod deesse videbat
Alteruter propulsurus ieiunia ventris.


Oblectamentum superest, ut ovantis in istos
Advolvam numeros populi, quod dicitur Urbis
Civibus Adriacae patrio sermone Volatus.


Tantus ut apposita fieret vertigine ludus,
Et posset cunctis a coetibus undique cerni,
Visa fuit reliquis longe magis edita moles
Aedibus apta rei, vir concitus unde deorsum
Affixus funi lapsu citiore veniret.
Vertice praecipuum surgit sublimis in auras
Turris apud templum, cives facit unde statarum
Et memores vocale precum longumque patentem
Respicit in spatium porrectam celsa plateam.
Huius ad aereas pars altera vincta columnas,
Ad mediam tensi plateam pars altera funis
Volvendos duplicis trochleae traiecta per orbes
Defixis terrae palis est nexa duobus.
Haec ut adhaereret melius totusque per auras
Extentus foret ipse rudens, fuit ergata nisu
Ingenti versata diu, quae perpete vectis
Attraheret circumiectum molimine funem.
Ut satis ad palum protentum utrumque ligetur.
Sic offendiculi prorsus securus ab alta
Devolvi per eum poterat grave turre viator
Aereus facturus iter, velut alite corpus
Libraret prorsus liquidum per inane volatu.
Neglexit scalis excelsam scandere turrim,
Ascensu facili ceu dedignatus adire
Eductam caelo molem, sed in aera sensim 266
Hoc ad opus fixis per funem lintre parata
A palis subvectus abit secumque decennem
Ad socii duxit puerum molimina remi.
Impulsu poterat remorum cymba videri
Paulatim sublimis agi, cum leniter ipsam
Reste superposita contentae separe funi
Nonnulli celsa traherent a turre ministri.
Cum medium tenuisset iter spatioque fasellus.
Alta petens, omnino pari distaret utrinque,
Tunc iussus fuit ille puer subducere remum
Perque genu reptare viri ventremque cavumque
Pectus et eiusdem surrecto corpore firmos
Imposuisse pedes humeris, ter voce verendum
Unde salutavit iussitque valere CAPELLUM.
Inde via remeans cum descendisset eadem,
Absque timore suis consedit denuo transtris,
Velle ratem visus moto propellere remo.
Festa comes vacuas incendia iecit in auras.
In caelum penitus missis aequanda sagittis,
Igniferae si forte forent, quae carbo salignus,
Quae nitrum, quae sulfur alit, lux incita quorum
In summo raucis extinguitur aere bombis.


His rursus per inane vehi coepere peractis
Ducentes validos properanter in aere remos.
Iamque propinquabant turri, cum protinus ipsos
Exceptura manus surrexit multa virorum
Inque suum numerum solers attraxit utrumque.


Deinde volaturum nota sibi provida funi
Aptavit ratione virum, qua pendulus apte
A celsis plateae ferretur ad ima columnis.
Qualem fama canit Minoae Daedalon Idae,
Ceratas corpus cum libravisset in alas,
Prosiluisse iugo mediasque subinde per auras
Non breve praecipiti spatium fecisse volatu,
Talis inaccessa vir hic haerens pectore funi
Vexillumque tenensV. 325 corr. ex tendens dextra, quod saepe rotabat,
Ceu sic magnanimum vellet plausisse CAPELLUM,
Est in praelongam delapsus ab arce plateam.
Hunc et amicorum iam pronius ima petentem 268
Sustinuit numerosa cohors et culcitra multa
In terrae disposta solo, ne mole ruentis
Corporis actus humi validos offenderet artus
Ad lapides palosve duos aut ossibus oris
Discussis moriens tabo foedaret arenas.

Haec tibi, qui digno cognomine diceris aeque
CANDIDUS ac hominum frustrari pectore mentes
Indocili doctoque bonas insigniter artes,
Inscripsi Latiis expressa, IACOBE, Camoenis,
Ad tua consuetis olim divertere tecta,
Magnarum comitis virtutum conscia laudis.
Istud eo curva lusi testudine carmen,
Hoc ut longinquis velut experrectus in oris
Et perspectarum monitus tot imagine rerum
Nequaquam veteres obliviscare sodales,
Qui descripta supra tecum conspeximus una
Facta geri, fuit unde frequens sua cuique voluptas.
Altera. sed potior, fuit id mihi causa canendi,
Ut mea nimirum vetus observantia nota
In rerum queat esse caput, cui versibus idem
Absenti defertur honor, quem grandibus illi
Plenius obsequiis coram tribuisse solebam.
Hisque tuum nugis munus patiare rependi. FINIS.
Previous section


Matijašević Karamaneo, Antun (1658-1721) [1712], Carmen ad v. c. Iacobum Candidum, versio electronica (), 351 versus, verborum 2196, Ed. W. H. Allison H. C. Schnur [genre: poesis - carmen] [word count] [matiasevcaramancarmen].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.