Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Previous section

Next section

108. IN BLASIUM POMILIONEM
Pomilio Blasi, cum te mirantia spectant
Lumina, succendit protinus ira iecur.
Esse pudet si te nanum, fuge solis ad ortus,
Inter Pygmaeos vel Polyphemus eris.
Illic sublimis solio, veneratus, in alto,
Gentibus exiguis iura severa dabis.
Illic tota tuo pugnabunt agmina ductu,
Advena cum pacis foedera rumpet avis.
Sed tibi terga tument putri deformia gibbo,
Surgit et e medio pectore turpe caput.
Amplius hoc, fateor, nos te ridemus, at illis
Maiorem incutiet tam nova forma metum.
Unde tamen subiti, tanta inclementia, morbi?
An nihil est quod non improba fata petant?
Certe sospes eras, certe conviva sedebas
Nobiscum ad festas, nuper et ipse, dapes.
Mortuus ecce iaces, nec adhuc te fabula vulgi,
Distulit in moesto decubuisse toro.
Terra tibi reliquos quantumlibet ingravet artus,
Sit tantum gibbo non onerosa tuo.
Previous section

Next section


Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.