Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Cur et tu, rogo, cur, poeta cum sis, Parnasi tamen arce derelicta, Cum capsa, Galeotte, cum bacillo, Romanam peregrinus is in urbem? Hoc plebs credula gentium exterarum, Hoc larvas solitum timere vulgus, Hoc turbae faciant hypocritarum. Tu senti mihi, quod putavit olim Vafri callidus Euathli magister, Aut Divum Theodorus abnegator, Vel sectae pater ille delicatae, Summum qui statuit malum dolorem. Sin devotio iam beata cordi est, Si torto iuvat ambulare collo, Cuncta et credere, quae dies per omnes Rauca praedicat altus e cathedra Albertus pater et loquax Rubertus, Gaudens lacrymulis anicularum; Dilectis, age, dic valere Musis, Sacras rumpe fides, et alma Phoebi Claudo carmina da fabro Deorum. Nemo religiosus et poeta est.
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.