Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Causaris senium, ne mecum carmine certes, Sed plus eloquio pectora cana valent. Aptior est tirone rudi veteranus in armis, Certius et vitulo taurus aratra movet. Nos petimus, tu summa tenes; spes lubrica nobis Spondet adhuc, quod iam res dedit ipsa tibi. Nec dum Pegaseis te Cynthius arcet ab undis, Non vox refrixit, non lyra muta silet. Ergo cave, ne qua cupis excusatus haberi, Accuses illa te ratione magis. Quod Suspecta est, video, nostra iuventa tibi. Crede, precor, melius! relegi non improba possunt, Lascivos, oculo praetereunte, modos. Ille quidem gressu profugo mea castra petivit, Sic tamen, ut redeat, cum revocabit herus.
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.