Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Quis credat? bifido sagitta ferro Currenti caput abscidit volucri, Desit currere non tamen volucris, Dum deesset caput. Unde vis peremtae Cum sic curreret, unde iners eunti? An pars mortua, pars erat superstes? Nec, quamvis posito procul cerebro, Cor disperdiderat suum vigorem? An casus levis hoc repente lusit, Dum vivae tenor ille motionis Nec iam frigida membra derelinquit? An dum, mors subito vocata, tardat, Lentus substitit, et morae vocantis Momentum breve sensus occupavit? An quoddam medium locare tempus, Vitam inter licet, et necem supremam? Quod neutrum magis altero putari, Confusis pariter queat duobus? Ceu confinia noctium et dierum, Nec lux, nec tenebrae solent vocari, Sed mixtum et dubium tenere nomen. Verum quae potius fuere causae, Vos inquirite, quos fatigat ingens Naturae labor, et profunda rerum. Me facti satis est venire testem. At tu Graecia fabulosa, profer, Si quid tale tui tulere agones, Quos Pytho, Nemee, Isthmos, Elis egit. Dic centum celebrata Roma ludis, Viderunt tua si theatra quando, Truncum vivere, mortuum moveri.
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.