Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Sunt quaedam, prope mille, puto, iam scripta per annos, Docta quidem, sed non et speciosa satis. Tu tamen illa magis, quam nostra poemata, laudas, Hos solo quod sint anteriora meis. Tanta tibi nunc est prisci reverentia saecli, Tam, senium canos et venerare dies! At rerum plures, novitate placere videmus, Non carie et putri, Bartholomaee, situ. Quid pro perversis adeo tibi moribus optem? Haec opto quamvis exitiosa parum: Plus sapiat musto, vetus ut tibi vappa Falerno, Nec gustare nisi marcida poma velis. Dormiat et tecum formosa Polyxena nunquam, Verum Hecube, sed iam non anus, imo canis.
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.