Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Gratum est, quod mea perlegenda poscis, Iuli, carmina; gratius sed illud Esset, si tua mitteres vicissim. Nam sunt iudicio diserta nostro, Nec communis habent notam monetae, Cunctis et dubio procul placerent. Sed tu sic ea condis, et relegas Intra scrinia, cistulas, locellos, Communita seris fere ducentis, Ut nec sol valeat videre, summo Solus qui omnia cernit ex Olympo. Tam servas vigili reposta cura, Quam Phoebi Scythicos aves smaragdos, Quam custos suus Inachi iuvencam, Quam mala Hesperidum, pecusve Phrixi, Nullo perdomitus sopore serpens. Securus potes esse, nec rapacis Ullas praestigias timere dextrae. Non haec Autolycus, nec ipse posset Furari Autolyci pater sagacis, Surreptor Clariae Deus pharetrae, Titani radios, Stygi tenebras, Qui vafro queat amovere furto. At possunt tineae, potest teredo, Ac mus improbus, et situs putrescens. Quare si sapies, amice Iuli, Captivos ita detinere versus Parces, ut capitis reos nocentes. In lucem magis efferes apertam. Nolunt Pieriae latere merces, Quas famae pretium manet perennis. Quodsi perpetuo legi recuses; Multo simplicius nihil reponas.
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.