Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Quae mihi misisti Clarium redolentia vatem, Accepi placido, carmina docta, sinu. In quibus altarum memorans praeconia laudum Siderei tollis me super astra poli, Ac me sanguineas hortaris dicere, pugnas, Et tot magnanimum splendida gesta ducum. Si mihi Pierium praestabit Apollo favorem, Parebo monitis, clare poeta, tuis. Sed mihi Castalium nec spirant pectora nectar, Nec sunt Aonio labra rigata lacu. Non mihi Pegaseae veniunt in carmina vires, Ut possim tantos edere voce duces. Non verso tantum tenero sub pectore robur, Tanta negant humeri pondera ferre mei. Postmodo maturis fuero cum doctior annis, Si potero monitus forte subibo tuos, Interea fixum teneas sub corde Ioannem, Digna Maronea carmina voce canens.
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.