Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Agnes, da mihi, quod tuo marito; Quodsi des, tamen inde nil peribit. Ambos quod pariter datum iuvabit, Ad quod vos opifex Deus creavit, Quodsi non foret, unde gigneremur? Quod mater tua si patri negasset, Nec tu nata fores, tui nec isti, Qui me urunt Semper quod dare feminae potestis, Semper sumere quod viri nequimus. Quod praesens placet, urit affuturum. Nec triste est, nisi quando non habetur. Quod terram replet, et profunda ponti, Quo iucundius esse nil putatur. Primo quod dare virgines recusant, Aeternum dare deinde concupiscunt, Quod dat Iuno Iovi, Venus Gradivo, Quod mortalibus et Deae dederunt. Quod tu si dederis, lucrum assequeris, Quod si non dederis, diu dolebis. Respondet nihil, ergo iam negavit, Sed ridet tamen, ergo iam spopondit.
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.