Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Previous section

Next section

2. AD BORSIUM ESTENSEM, MARCHIONEM FERRARIAE, IOANNES DE GAIBANA, PER IANUM PANNONIUM
Marchio, magnorum, decus immortale parentum,
Marchio, Ferrariae, portus et aura, tuae;
Unde meum sumet primordia debita carmen,
Dum studeo laudes commemorare tuas?
Iustitiamne tuam coner prius edere, qua nec
Immunes pravos, nec sinis esse bonos?
Qua fraus supplicium, qua fert sua munera virtus,
Qua reddis cunctis, praemia digna, viris.
An potius referam, salvo quod iure sacratae
Iustitiae, pergas non tamen esse ferox?
Sed persaepe reo poenae de parte relaxes,
Et caedas virgis, qui cruce dignus erat?
Quam doleas cum te cogunt scelera esse ferocem?
Parcere quam properes, laedere sero velis?
Quanta tuumne canam decoret prudentia pectus?
Qua clarus canas factus es ante comas.
Cuncta per hanc praesens quae fert, intelligis, aetas,
Ipse fui aspectus ausus adire tuos.
Et me qua reliquos, regum placidissime, fronte
Excipis, et dulces fundis ab ore sonos.
Quando loqui volui, pro voto cuncta loquebar,
Et tua erat verbis, auris aperta, meis.
Obtuleram quae sunt a paupere dona ferenda,
Quantula erant, vidi grata suisque tamen.
Verum quae tandem meritorum summa tuorum
Erga me fuerint, commemorare iuvat:
Optavi medicas perdiscere saepius artes,
Quae multum ante omnes utilitatis habent,
Opto, sed est nostris paupertas invida votis,
Et nullo tenuis asse crumena tumet.
Me tua sancta manus largo relevavit egentem
Munere, quae multos saepe levare solet.
Quippe emtis, rex magne, tuo fruor aere libellis,
O rex coelitibus aequiparande Deis!
Et tua quotidie foribus stat aperta reclusis,
Ingredienda meo bibliotheca pede.
Nec tua Lethaeas fluitant benefacta per undas,
Nec nant a rapidis per freta rapta Notis.
Vel lux est, vel nox, et nocte et luce laboro,
Ingratae mentis ne reus esse ferar.
Ut per multa tuam producant saecula vitam,
Quod possum Superos, supplice voce rogo.
Cum nequeam dignas verbis persolvere grates,
Est saltem meritis, mens mea grata, tuis.
Est, et semper erit, donec mea vita sub auras
Evolet, et flamma totus edace cremer.
Plus ego Tithono quamvis et Nestore vivam,
Et mea praetereat saecula terna colus.
Ante Padus gelidas cursum reflectet ad Alpes,
Ante petet vetitum Parrhasis ursa mare,
Quam cesset mea Musa tuas percurrere laudes,
Et te qua poterit concelebrare lyra.
Praecipias; saevis pro te freta turbida ventis
Ingrediar, telis pectora nuda dabo.
Scyllam, atque adversam Scyllae haud horrebo Charybdin,
Et quas eructat Sicelis Aetna faces.
Quin etiam postquam tenuis me clauserit urna,
Non parcam laudes enumerare tuas,
Quicquid ero, aut rursus me membra humana tenebunt,
Sive fugax cervus, sive volucris ero.
Previous section

Next section


Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.