Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Previous section

Next section

3. IANUS PANNONIUS DE ANNULO, AD TITUM VESPASIANUM STROZZAM
Legimus, o vates, tua carmina, carmina Phoebo
Digna, nec Orpheis inferiora sonis;
Pulchra quibus tenerae commendas dona puellae,
Grata refers animo quae nimis esse tuo.
Nec tantum dono, quantum donante moveris,
Auctor momentum munere maius habet.
Ast ego, pace tua liceat modo vera referre,
Quod sedeat nobis commemorare velim.
Nec quia Thersites videar moniturus Ulixen,
Hoc nostrum debes spernere consilium.
Cernere amor rectum, te non sinit, ast ego cerno
Plurima, quem vinctum nulla puella tenet.
Censeo, ut hoc dubium suspectae munus amicae,
A digitis iubeas eminus esse tuis.
Femineae mentes multum levitatis abundant,
Et semper varium femina pectus habet.
Femineo impulsu (non est ea fabula falsa),
Occidit prolem, trux Catilina, suam.
Tarquinius socero, rapuit male regna, necato,
Tulla caput sceleris consiliique fuit.
Quem detestato quondam iugulaverat ense,
Nunc gemit ereptum, garrula mater, Ityn.
Ad Styga deportant terebratas Belides urnas,
Agmina cognatos ausa necare viros.
Quod fertur quondam per saecula cuncta suisque
Orba viris Lemnos; femina causa fuit.
Quam simul insanis, tangens Venus improba, flammis,
Intima vibratas, fixit in ossa, faces,
Naturale malum funesto augetur amore,
Tunc furit, ut patrio Thebais acta Deo.
Tunc vel Chalcidicis est inconstantior undis,
Tunc est Hyrcana tigride saeva magis.
Tunc levibus levior stipulis et fronde caduca,
Quam raptam praeceps, fert per inane Notus.
Nec curat famam; nullum patrare veretur
Flagitium; caecus quidlibet audet amans.
Esse potest aliquis vestrorum inimicus amorum,
Invidus esse potest; aemulus esse potest;
Qui te forte alias confinxit amare puellas,
Et rem, vesanam detulit ad dominam;
Illa fidem falsae tribuit temeraria culpae,
Quisquis amat, nimium credulitatis habet.
Inde venenatam, simulato munere, gemmam,
Imposuit digitis insidiosa tuis.
Nec mirere quidem tam magna audere puellam,
Non famam ex tanto crimine prima feret.
Cum relegas veterum divina poemata vatum,
Qualibet exemplum de muliere cape,
Quam malesanus amor diras committere caedes
Impulit, et promptam fecit ad omne nefas.
Scylla suum roseo spoliavit crine parentem,
Ausa Mycenaeum nupta necare ducem.
Sanguine natorum polluta est barbara mater,
Privignum leto Cressa noverca dedit.
Ustus in excelsa cecidit Tirynthius Oeta;
Causa fuit mortis Deianira malae.
At non esse tuam tam prava mente puellam,
Et bene te mores nosse, loquere, probos.
Non erat Aeolidae coniux suspecta marito,
Induit arma tamen proditione sua.
Nec te securum tanto in discrimine praesta,
Nec nimium dominae credulus esse velis.
Quae, minime sperant freta sunt infesta, carinis,
Qui minime rentur piscibus esca nocet.
Dum secura sedet ramo super arboris ales,
Aspicit implicitos, aucupis arte pedes.
Dum penitus misso gaudebat laeta timore,
Capta fuit Graio Dardana Troia dolo.
Excute de digitis malesanae dona puellae,
Excute; amara sub hoc melle venena latent.
Quis demens adeo, quis tam vesanus et excors,
Ut velit in proprium ferre venena caput?
Fac tamen occultis ea dona carere venenis,
At magicum certe carmen habere queunt,
Quod te posse aliam, quam vis adamare puellam,
Et quam nunc ardes, deseruisse vetet.
Infelix, cura torquebere semper eadem,
Et nulla aeternum finiet hora malum.
Cantatas alio transferre vetabere flammas;
Sic semper turpis te retinebit amor.
Et cum legitimas, poscent tua corpora, taedas,
Tardabit iustas, fax inhonesta, faces.
At nec Sisyphiden Circe, nec Ïasona Colchis,
Carminibus potuit detinuisse suis;
Sic erat in fatis, tenuisset Ïasona Colchis,
Sisyphiden Circe; tres vetuere Deae.
Tu bene per magicas, in amore tenearis, herbas,
Nec tu Parcarum flamine tutus eris.
Aspice Thessalicis sit quanta potentia succis,
Carmina ne, tantum iuris habere, neges.
Carmine sol pallet; traducunt carmina messes,
E coelo Lunam carmina saepe trahunt.
Haec stellas fuscant, nebulas ex aethere pellunt,
His pluviae in terras, vel sine nube, cadunt.
Carmina terra tremet, iuvenescet carmine Nestor,
Carmina tranquillum, cum tumet aequor, erit.
Eliciunt manes, refrenant flumina cantus,
Et faciunt hominem protinus esse lupum.
Hae te non poterunt artes in amore tenere,
Quae coelum, terras, aequora tota tenent?
Pone, quod hoc donum, nullum cum carmine virus
Portet; ut amoveas, altera causa monet.
Quod te cunque solum, quae te loca cunque tenebunt,
Sive propinquus eris, sive remotus eris,
Immitem ex animo nunquam delere puellam,
Te sinet in digitis, gemma locata, tuis;
Continueque suum coget succurrere nomen,
Cum paene ex animo fugerit omne tuo.
Ac velut extinctum levis aura resuscitat ignem,
Quem superinductus texerat ante cinis;
Sic recrudescent tua vulnera semper in horas,
Quae te sollicitet, causa perennis erit.
Quos tunc, infelix, quos tunc effundere questus,
Singultu vocem praepediente gravi,
Quos dare cogeris gemitus, suspiria quanta?
Invitis quoties illacrymare genis?
Pone age de digitis malesanae dona puellae,
Quae te sollicitum saepe, retenta, dabunt.
Gemma laborato, quae clausa refulget, in auro
Cur te delectet, sola ea causa subest,
Quod fuit in digitis carae gestata puellae,
Quod dedit hanc digitis, cara puella, tuis.
Quo magis ingenuas animum debemus ad artes
Flectere, quas nobis magnus Apollo dedit.
Quas bona Melpomene, quas cetera turba sororum,
Pectore quas gestat Calliopea suo.
Nec quod ad has sacras esses minus impiger artes,
Id nunc me verbis insinuasse puta;
Sed tamen humanas persaepe retardat, et arcet
A studio mentes desidiosus amor.
Quare age non solum malesanae dona puellae,
Munera de digitis, excute quaeso, tuis;
Sed cum te haud lateat, quam sit male blanda Voluptas,
Cum bene perspicias, quam sit acerbus amor;
Excute damnosas captivo e pectore curas,
Deme Cupidineis, et tua colla, iugis;
Prorsus et ingenuas convertere totus ad artes,
Et grave neglecto carmen amore, cane.
Quisnam, cui sese redimendi est ulla facultas,
Malit servili subdere colla iugo?
At Deus est, referes, et habet sua tela Cupido,
Non valeo tantum vincere Numen homo,
Vulnificos arcus, celeres, quibus evolat, alas,
Nec non ignitas fertur habere faces.
Esse Deum, genitumque Dea, confinxit amorem,
Servitio obsceno caeca libido favens;
Numinis et titulo voluit velare furorem,
Dignior ut venia, liberiorque foret.
Scilicet aligerum terras Erycina per omnes,
Admissis natum gressibus ire iubet!
Ille levem rapido conscendens aethera cursu
Contorquet tenera spicula lenta manu!
Ac genus humanum, et Superos dominatur in omnes,
Et quicquid pascunt sidera, terra, fretum!
Hoc hominum quondam finxit temerarius error,
Et Venerem, et pharetras, nude Cupido, tuas.
Ocyus abscedant commenta Cupidinis arma,
Ocyus absedat luxuriosa Venus.
Pegasides veniant, veniat citharoedus Apollo,
Et cum Maenalio, candide Ïacche, Deo.
Quos gravis ingenti comitetur gloria passu,
Et late rapido quae pede, Fama, volat.
Scribere quae valeas, sunt plurima praeter amorem,
Sive nova arrident, sive vetusta placent.
Bellica sive iuvat clarorum gesta virorum,
Carmina materiae conveniente suae;
Sive referre togam; per quas tua naviget undas,
Cymba, dabit Latium, terra Pelasga dabit.
Sunt quae Cecropidae, sunt quae Spartana iuventus,
Et Rhodos, et populus, clare Corinthe, tuus,
Sunt et quae magnae quondam gessere Mycenae;
Oedipodionidum plurima facta vacant.
Plurima Lydorum, Persarum plurima restant,
Et Macetum gentes multa tenenda dabunt.
Sunt res Albanae, Carthaginis acta supersunt,
Et dare, quae referas, maxima Roma, potest,
Roma triumphatas inter celeberrima gentes,
Terrarum domitrix, imperiale caput.
Nam quota gestorum pars est memorata Quiritum?
Cantatis longe plura canenda vacant.
Forte minus te prisca iuvant; nova multa dabuntur,
Saecula sunt claris nostra referta viris.
Rex Alfonsus adest; sunt quos Malatesta propago
Edidit; est Princeps, Mutina clara, tuus.
Seditiosa gerit civile Bononia bellum,
Par Genuae status est; haec memorare potes.
Florentina potes, Venetum potes arma referre,
Et potes anguigenum concelebrare ducem.
Ecce autem gentes adversum iusta profanas,
Numine pro vero Pannones arma ferunt.
Horum bella potes mansurae tradere famae,
Et tot praestantes occubuisse viros;
Cum quibus et regem validis cecidisse sub armis,
Pro sacra aeterni religione Dei.
Quippe ego non possum tantis me accingere rebus,
Cum meus in primo pulvere sudet equus.
Tu potes hoc longe melius decurrere campo,
Nam tuus e stadio saepe recurrit equus.
Neve externa sequar, pelago dare vela propinquo
Incipe, et Estenses tolle, age, ad astra viros.
Quorum qui nunc sunt, populos in pace gubernant,
Et Musas, et te, pulcher Apollo, colunt.
Hos toga delectat, Martem coluere priores,
Et bello magnum promeruere decus.
Quamvis materiam domus haec celeberrima praebet,
Sive velis Martem dicere, sive togam.
At desunt vires numeris, nec credere sese
Audet tam vasto nostra carina salo!
Solve ratem, curret; nervos intende, valebunt;
Inceptis aderit Calliopea tuis.
Quid tamen ingenio valeas, bene novimus omnes,
Tu fingis Clario, carmina digna, Deo.
At sine me paullum tantis praeludere rebus,
Ut sternant magnis metra minora viam.
Labuntur sensim, dum te praeludere fingis,
Tempora; sic aetas praeterit omnis iners.
Prolusum est, ventis, pelagus patet omne, fugatis,
Strataque carminibus satque superque via est.
Incipe, quid metuis? Phoebus favet; incipe tandem,
Et freta de parva magna palude pete.
Post molles rixas, certamina magna canantur,
Et quae sunt alio bella canenda pede.
Sit finis ludo, valeat lasciva Dione,
Sume gravem, plectro cum graviore, lyram.
Nox erat, irriguo dederam mea lumina somno,
Est Deus ante oculos visus adesse meos;
Phoebus erat certe, Phoebum chelys ipsa probabat,
Et pharetra, et lauro nexa virente coma.
Hos ad te incomtos monuit me scribere versus,
Excipe tu placido, carmina nostra, sinu.
Previous section

Next section


Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.