Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marinus Barletius (Marino Barlezio / Barleti) [1504], De Scodrensi obsidione et expugnatione (1504), de vita Georgii Castrioti (1508-10), versio electronica () [word count] [0909barleti].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous paragraph

Next paragraph

[ERROR: no reftable :]Oratio Pauli Angeli Dyrrachini Archiepiscopi ad ciues et populum Ragusinum. Credo equidem Patres conscripti, ciues optimi atque praestantissimi, nullo humano ingenio, sed diuino potius, urbem hanc, et moenia fundata fuisse, ut unicuique mortalium in summa essent admiratione. Quis enim unquam tam eleganti fretum se putarit ingenio? Quis ea doctrinae copia? Quis tanta eloquentiae, uel arte politus, uel natura preditus? ut eius laudes, non explicare, sed concipere tantum, aut ualeat, aut audeat? [ERROR: no reftable :]Ragusina urbs Epidaurum dicta. Ragusina enim urbs, quae alio quoque digniori nomine Epidaurum dicta est, quasi ciuitas supra omne aurum, immo omni auro dignior excellentiorque, uere, recteque Epidaurum appellatum: nam quae urbs nostra aetate, quae ciuitas huic comparari potest? Ea enim cunctis opibus, ac diuitiis plena refertaque: haec optimis moribus, et uirtutibus ac disciplinis praedita. In ea Senatus amplissimus, Respublica florentissima, patres conscripti, et senatores, maiestate quadam augusta, et uenerabili, qui cum omnibus gentibus et populis amicitiam, pacem, atque concordiam perpetuo seruare nouerunt. Quid enim per Deum immortalem urbibus pace melius, iucundiusue? Praeterea hic artes omnes liberales, Philosophia, Theologia, Leges, caeteraeque artes, et disciplinae 177 uigent. Sed quid potissimum de naui factiua, de mercatura (pace enim caeterarum urbium et ciuitatum dixerim) cum quibus urbs uestra non contendere tantummodo, sed illas etiam longe superare potest. Nam quae maria Ragusini mercatores non nauigant, quas terras ii non permeant, quae loca tam abdita atque remotissima, ad quae non accedant atque penetrent? Quid igitur urbe Ragusina nobilius? Quid clarius atque praestantius? quae nulli subdita, neque obnoxia, legibus suis uiuit, moderaturque. Hinc mare, inde terram habet, agro satis feraci, et bene culto atque ameno fruitur, insulas, scopulos, in quibus omnis amoenitas atque cultura reperitur. Oppida munita cum salinis, portu satis tuto accommodatoque utitur. Sed quid de pietate et misericordia uestra in naufragos, profugos, exules, pauperes, ac mercatores dicam? Quid plura de urbe Ragusina, nisi id quod de Roma iam olim dici consueuerat, Asylum esse mortalium et patrima, parique modo nunc de urbe Ragusina dicendum. [ERROR: no reftable :]Ragusium altera Roma. Eam esse portum tutissimum, confugium, et receptaculum omnium mercatorum, diuitum ac pauperum, scholam et magistram omnium uirtutum, exemplar, et lumen bonorum morum, decus et ornamentum totius Dalmatiae, Illyrici, Adriatici, Aegeique maris. Ideo dicendum Ragusium, siue Epidaurum, ab Epidaurensibus, diuino quidem nutu hoc in loco positum atque fundatum esse. Neque forte quis uanus esset uates, si hanc urbem uestram inter caeteras maximas urbes orbis terrae, altius caput aliquando elaturam praediceret, et cum his de imperio, armis, uiribus, potentia, uirtuteque certaturam. Sed quid de liberalitate uestra Patres conscripti, de magnificentia et humanitate dicam? Quis enim unquam mortalium ciues egregii, et praestantissimi, tot et tanta praeclara opera, totque beneficia uestra in nos, dignis satis extollere laudibus possit? De quibus mihi tacendum satius puto, quam pauca dicere, uel ea frigide laudare. Quia quanto plura de his proferrem, eo maiora mihi proferenda essent, crederem equidem mihi potius diem quam materiam defuturum. Veruntamen ne omnino ingratus uidear, pro uestra in nos munificentia, ac liberalitate, utcunque et quascunque ualeam, possimue, pro inopia, ac ingenii mei imbecillitate gratias agam, referre enim minime possum. Itaque in primis tuae serenitati, Princeps illustrissime, tuoque sublimi consilio, benignissimoque Senatui, atque Reipublicae infinitas ac immortales ago gratias. Deinde uobis ciues egregii atque praestantissimi huius almae atque magnificae urbis: postremo uobis omnibus cuiuscunque generis gradus, et conditionis, quibus polliceor, Deum testor, fidemque meam obstringo, quod ob uestra in nos beneficia collata, uosque, nomenque uestrum, urbisque, semper, et quoad uixerimus, et nomen Epiroticum durabit, animis, mentibus, et cordibus nostris, ossibusque medullitus fixa inhaerebunt, et in archiuo, uiuoque lapide sculpta atque incisa, semper apud nos permanebunt. Quae nullus unquam casus tollet, aut aliqua aetas 177v aetas delebit, nosque filiis, ac nepotibus nostris, iique filiis ac nepotibus suis ea referent atque praedicabunt, Quamobrem in praesentiarum Deum summum optimumque, qui omnium benefactorum ac bonorum operum retributor optimus est, exoramus, obsecramusque, ut ipse uobis pro tot ac tantis uestris in nos beneficiis condigna merita, et aeterna praemia retribuat atque condonet. Vos, regnum, imperium uestrum, urbem, Senatum, Rempublicam, liberos, opes, familiam, nomen uestrum, perpetuo conseruet, corroboret, consolidet atque confirmet.

Previous paragraph

Next paragraph


Marinus Barletius (Marino Barlezio / Barleti) [1504], De Scodrensi obsidione et expugnatione (1504), de vita Georgii Castrioti (1508-10), versio electronica () [word count] [0909barleti].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.