Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marinus Barletius (Marino Barlezio / Barleti) [1504], De Scodrensi obsidione et expugnatione (1504), de vita Georgii Castrioti (1508-10), versio electronica () [word count] [0909barleti].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

Marini Barletii Scodrensis sacerdotis de Scodrensi obsidione et expugnatione, Liber secundus. 242

tetra, tamque funesta fame, quae etiam fortissimos uiros debiliores reddit, perirent. Quae deditio insperata, Scodrenses profecto non mediocri moerore atque dolore affecit, cum propter Christianorum uelut patrimonii attractionem, quod indies res Christian imminueretur, et ad extraneos alienosque deuolueretur: tum propter nimiam hostis uicinitatem, quod tam commodum, tam opportunum locum ad bellum continuandum sibi Barbarus adiunxerat. De cuius urbis situ, eiusque conditore, quantum hominum memoria colligi potest, perstringendo breuissime attingam. Croia ciuitas est Epiri, regni illius ualidissimum munimentum, et tanquam clauis firmissima. Haec non magno ambitu continetur, in altissima saxi crepidine, et undique praecipiti, posita: campos latissimos hinc et inde habet, ubi Caesar tota acie cum Pompeio conflixit. [ERROR: no reftable :]Caesaris et Pompeii ad Croiam conflictus. Quae quidem oppugnari, nec expugnari ullo modo potest: quia et natura, et arte, et hominum opere ex omni parte munita est. in ea enim sunt fontes iuges, ac perennes: ex quibus ei nomen inditum fuit. nam Croia, quod Epiroticum nomen est, Latine fons interpretatur. habet quidem agrum feracissimum atque amoenissimum, syluas uero et arbores caeteris (ut opinor) uberiores, speciosioresque, et ad classes aedificandas (ut quidam putant) nusquam proceriores aptioresque reperiri possunt. Distat autem Dyrrhachio ad quatuordecim millia passuum, Scodra uero ad quinquaginta septem: et quia finibus Barbarorum contermina erat, ab his post obitum inuictissimi Principis Scanderbegii, cuius imperio fidelissime parebat, continuo uexari coeperat. Duo tamen ex Barbarorum Principibus, adhuc ipso Scanderbegio uiuente, cum 242v omnibus uiribus suis eam obsidere tentarunt: sed eorum conatus, fortissime aduersante Scanderbegio, ad irritum ceciderunt: quin eo uiuente nullus Barbarorum exercitus Epirum ingredi (ut ita dicam) et inuadere ausus est. Prius enim Amurathes pater Meumethis, cum omnibus copiis ad eius oppugnationem accessit: quam quum expugnare non potuisset, ex nimia indignatione et dolore consumptus interiit. Postea uero Meumethes, in cuius deditionem nuperrime uenit, uallo eam undique circundare conatus, minime expugnare potuit. Hanc urbem tam munitam Carolus quidam Sophia regulus Epiroticus condidit: priusque uallo cratibusque eam sepsit, deinde fortissimis muris cinxit. Non longo post temporis interuallo, a Balsichis, de quibus supra memorauimus, interfectus est. Qui tunc Scodram, et totam fere Epirum tenebant, et tunc Croia potiti sunt. Verum quum Balsa aetate minimus adhuc (ut iam diximus) superstes esset, aliis duobus fratribus extinctis, a Turcis, qui tunc primum in Macedoniam et Epirum irruperunt, quibus ipse inuicti animi nondum uniuersis copiis collectis, nec satis ad bellum instructus, non subsidiis firmata acie, non equite apte locato, incaute inconsulteque agmine trepido ac tumultuante, licet infesto, occurrerat, in insidias praecipitatus, in fugam conuersus, ac obtruncatus est. Post cuius caedem Barbari Croia potiti sunt, et Alba Graeca, quae Epiri est, ac etiam Castorio. Sed Croia non diu sub Turcarum imperio mansit. [ERROR: no reftable :]Croia a Scanderbegio liberata, et Venetis donata. Nam magnanimus uir, et egregius Princeps Epirotarum Scanderbegius, eam a Tyrannide Barbarorum, Principe Amurathe, strenue liberauit. quam quum quinque et uiginti annos possedisset, uergens in senium, ueritus ne denuo aliquo modo a Barbaris opprimeretur, Principi Venetorum eam libere tradidit. Sed ad propositum redeamus.

Previous section

Next section


Marinus Barletius (Marino Barlezio / Barleti) [1504], De Scodrensi obsidione et expugnatione (1504), de vita Georgii Castrioti (1508-10), versio electronica () [word count] [0909barleti].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.