Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Matijašević Karamaneo, Antun (1658-1721) [1716], Ferocia Turcarum per Christianos Compressa, versio electronica (), 262 versus, verborum 1629, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - carmen; poesis - epica] [word count] [matiasevcaramanferocia].
Previous section

Praefatio.
Carmina sunt partes tenerae, studiumque iuventae,
Fas quibus intento vix rear esse mihi.
Quam prope iam senium , morbi tristesque fatigant
Angores animi, qui patuere tibi.
Desinit unde mihi causis de pluribus esse
Vividus ingenii, qui fuit ante, vigor.
Quando dabam laetus ventis mea vela secundis,
Expertus tumidi murmura nulla vadi.
Qui si decrevit, moles crevere malorum
Inque meas poenas area lata patet.
Curarum veluti suspensus in aequore versor,
Ne mea, victa malis, cymba fatiscat aquis.
Nique mihi dudum subvenissetis amici,
Mersisset nostrum vis decumana caput.
Et videor mihi tristis adhuc audire frementis
Vndosas moles in mea damna freti.
Hoc, utcumque fuit, crescente timore, peractum
In specimen nostri carmen amoris habe.

-- f83 --

Previous section


Matijašević Karamaneo, Antun (1658-1721) [1716], Ferocia Turcarum per Christianos Compressa, versio electronica (), 262 versus, verborum 1629, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - carmen; poesis - epica] [word count] [matiasevcaramanferocia].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.