Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1728], Magdalidos liber primus, versio electronica (), versus 426, verborum 2792, Ed. Matea Mrgan [genre: poesis - epica; poesis - versio; prosa - epistula] [word count] [djurdjevimagdalidos].
AD LECTOREM.
Pios Divae MAGDALENAE, in Massiliensi specu delitescentis, amores, atque suspiria octo Libris, Slavonico, sive Illyrico rhythmo conscriptis, juvenili olim aetate cecineram. Id quidem ex pietate potissime: verum et eo consilio, ut meae linguae hominibus praestantiam approbarem Idiomatis sui. Quod non modo amplitudine (nam ab Adriatico mari ad glacialem Oceanum, exindeque per mediterranea ad Persas usque, ac Serum, seu Sinensium confinia porrigitur) sed verborum etiam copia: orationis nitore, atque acumine: circumscribendae, explicandaeque sententiae gravitate inter caeteras dialectos vel cum nobilioribus emergit: hoc dumtaxat infelix, quod populos olim sortitum sit Bellonae amiciores, quam Palladi; nunc vero, quod ferme impium, patrii sermonis, ut plurimum, contemptores. Exoticis Linguis student, nativam negligunt, ut plane pudeat ea culte loqui: non animadvertentes, quod, utut caeteras addiscant, futuri sint semper hospites in alieno, perinde ac quaedam humo non suae commendatae arbores, quae poma vel insuavia ferunt, vel cariosa. O vellent meminisse Caeterum ignosci mihi postulo, sicubi in translatione mea versus durescet, vel cadet: quippe liber non est, sed servit, obsequiturque contumaci interdum, sermonique Latino mirum in modum refractariae versioni. Porro, ut constet vertentis fides, malui auribus deesse, quam animis, et sensa examussim exprimere, quam cum sententiae detrimento carmen extollere, ac emollire. Insuper ne mirere vocabula: Apostolicus, Apostola, et forte perpauca alia, quae cultam, consuetamque phrasim non redolent; ea siquidem consulto admisi, ne te in re modica per In Lib. II. Mores, artes, fraudes, quibus usa est olim in amando, Magdalena commemorat, ac detestatur. Ectypon puellae per modicos sensim gradus in licentiam delabentis, tandemque luxuriantis, ac superbientis in scelere. In
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1728], Magdalidos liber primus, versio electronica (), versus 426, verborum 2792, Ed. Matea Mrgan [genre: poesis - epica; poesis - versio; prosa - epistula] [word count] [djurdjevimagdalidos]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.