Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1735], Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica (, San Vitale apud Bononiam; Bononia), Verborum 3852, Ed. Teodora Shek [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [krcelicbepist1735].
1. San Vitale, 17. svibnja 1735., XV 25/B V 93
Laudetur Jesus Christus. Sluga sem zavezan dragoga mojega gospodina brata. A scribendo quidem varia me revocant scribendique opportunitatem fere omnem impediunt. Verum quia amor superat cuncta, idcirco tum ut officio meo satisfaciam, tum amorem, quo semper eram in cordialissimum dominum fratrem, contester, primum vehementer lectis litteris ad me Venetiis datis commotus sum de tot casibus atque periculis, quae subiere per viam, facile conjectura assequor Omnia. Equidem non defuisse reor et sociorum discordias et maris periculum et viarum incommoda, quae omnia procul dubio nos edocebit uberius cum otii quidquam nactus fuerit ... Accepi domini fratris a tabellario litteras quas dominus suus avunculus (quem pro me revereri Regis Hyspaniae nuper exercitus huc venerat, sed miles totus erat lacer et omni paupere pauperior. Hodie quoque quatuor millia militum venerunt huc Bononiam missa a rege Hyspaniae in supetias Gallico exercitui, quorum pars Mutinam versus, pars Quastallam
post dies Tempora hic habemus bona, sumus in possessione Sancti Vitalis omnes hilares et laeti. 18. maji veniemus domum curae majali vacaturi. Reverendissimus dominus rector (a quo ave benignissimum) nuper noctu maxima collica laborabat, putabamus cum medico decessurum, modo tamen laus DEO recte valet. Ja sem včera ovdi ad S. Vitalum prauv vu onu grabu opal jagod iščuč vu koju vi vetemodne jeste bili opali. Matič vas pozdravlja i vsi collegiales. Klučariju je ostavil, koju ja ad petitionem reverendissimi domini rectoris 13. maii vuzel jesem. Plura scribere nequeo, equidem Bononiam abit
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1735], Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica (, San Vitale apud Bononiam; Bononia), Verborum 3852, Ed. Teodora Shek [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [krcelicbepist1735]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.