Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1735], Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica (, San Vitale apud Bononiam; Bononia), Verborum 3852, Ed. Teodora Shek [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [krcelicbepist1735].
Previous section

Next section

5. Bologna, 19. lipnja 1736., XV 25/B V 96.

-- 53 --

Perillustris domine amice atque frater observandissime!

Etsi nihil haberem, quod ad te perscriberem singularis vacuam tamen non sum passus abire occasionem istam quin necessitudinis nostrae et mutuae amicitiae ergo aliquid ad te darem frater cordialissime. Ego et reverendissimus caput nostrum, uti et reliqui omnes, recte valemus, te etiam bene valere et speramus et ut valeas, continuo precamur. Nostrum in collegio diminutus est numerus per discessum domini Raffay, cujus quae causa sit, neque conjectura assequeris, ego autem garrulae litterae committere id non confido. Novitatum nihil est. Refertur Hyspanos Livorno Barcinonam descendentes copiosos submersione periisse, atque ultro 8 millia. Tempus habemus bonum et annum fertilem. In vacationibus imus sumus, ego ad S. Vitalem cum reverendissimo domino rectore, Rees cum Jambrekovich in Medulla, Russ Galliam cum Zagrabiensi Szudinich.

-- 56 --

A domino Ligutich repetes unum strophium sericeum contestandi mutui amoris ergo a me tibi exmissum, dabisque veniam, quod plura non exmittam. Sed scito rati et aequi bonique consulare. Amantem te redamas, atque mutuis precibus amicum tuum imo servum juves. Raptissime.

Bononiae, 19. junii 1736. Est haec Balthasaris maxime nota manus.
[Adresa:] All'illustrissimo signore signore Nicolò Matthia Messich signore ed padron fratello mio riveritissimo. Á Zagabria.
Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1735], Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica (, San Vitale apud Bononiam; Bononia), Verborum 3852, Ed. Teodora Shek [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [krcelicbepist1735].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.