Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1735], Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica (, San Vitale apud Bononiam; Bononia), Verborum 3852, Ed. Teodora Shek [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [krcelicbepist1735].
Delectaverunt me plurimum tuae litterae, frater cordialissime, tum quia tuae, tum quia sanum et incolumem te valere vivere ex eis intellexi, ac deinde, quia plurimos fraterni amoris affectus ex iis habui, quibus et me vacare oporteret, nisi et lassae debilitataeque maximis caloribus vires et plurima negotia peragenda prohiberent. Illud tibi tantum sufficiat: quod vere in Domino amem te, nec etiam de reciproco amore tuo ambigo. Quas a me postulasti chirotecas, certus sis, aquires, et quidem Balthasaris tui (debilibus licet) formatas conceptibus, qui tamen spero te plurimum recreabunt, primusque eris, qui relictis antiquitatibus novi quid etiam et elegantis portabis.
Reverendissimus m dominus rector Suas accepit longe jucundissimas litteras, ad quas tamen distractus variis respondere non potest, certus tamen sit, quod omnia, quae in litteris ad eum perscripsit, sit ipsi allaturus. Ego per reducem Ligutichium ad
dominum fratrem relegaveram unum strophium sericeum, quod tn, uti ex datis ad me
auguror, non accepit. Idcirco, si alicubi cum eodem profuga convenerit, ab eo secure
strophium sericeum cum litteris meis et ad se datis diligentissime requirat, et num
aquisiverit, certiorem suum Ionatam reddat. Et si molestum non erit, sicitabitur ex
eodem Ligutichio, an aliis epistolas tum meas, tum reverendissimi domini rectoris ac
aliorum collegialium iis ad quos spectabant reddiderit, et si neglexit hactenus, dehinc non tardet, cum nullum jus habeat ad eas supprimendas.
-- 6-2 --
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1735], Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica (, San Vitale apud Bononiam; Bononia), Verborum 3852, Ed. Teodora Shek [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [krcelicbepist1735].
|