Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1735], Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica (, San Vitale apud Bononiam; Bononia), Verborum 3852, Ed. Teodora Shek [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [krcelicbepist1735].
7. Bologna,
Cordialissime domine frater! Magnum tuum in me amorem profecto (confiteor) demonstrasti, amantissime frater, dum litteris emblemata illa inseruisti pro quibus eas, quas mortalium aliquis scit potestve dare gratias, tibi et ago et refero, continuoque vita hac durante tibi remereri et gratus esse studebo. Profecto omnem libertatem perdidi et amisi, quia beneficium accepisse libertatem est vendere, nihil enim unquam aut peti aut juberi a me, amantissime frater, poteris, quod tibi negabitur. Tu pars sicut cordis mei semper fuisti, ita et rerum mearum, arcanorum, totiusque vitae semper eris et futurus es et arbiter et socius. Pro te vitam, pro te sanguinem, pro te omnia mea paratissimus effundere ac destruere. Et si stricta et sancta lex est conjugii, eadem profecto, si non arctior, nostra futura; sancta, quia animorum, stricta, quia nulla unquam lege, nulla vi, nullo impetu, imo neque morte dissolvenda. Neque haec me assentationis ergo scripsisse authumes, scis enim, nos haec aspernari et rejicere, sed profecto ex vero et amico sensu et affectu scripsisse existimes. Atque utinam omnes sensus et affectus bene tibi exprimere possem, quos corde, quos animo patior et habeo. Illud tibi sufficiat, te a me amari vehementissime, in cujus rei confirmationem medio reverendissimi domini patroni nostri, quem mihi invidebas, et ego eundem a me divelli fero molestissime,
duo strophia sericea
Novin nimam nikakve
dispositione aquisivit Tuum D. collegam Raffay pro me reverearis. |
Previous section
|
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1735], Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica (, San Vitale apud Bononiam; Bononia), Verborum 3852, Ed. Teodora Shek [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [krcelicbepist1735].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.