Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1738], Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio, versio electronica (), versus 437, verborum 2735, Ed. Martin Muhek [genre: poesis - epica; poesis - carmen] [word count] [djurdjevimargarita].
Sanctae Margaritae Cortonensis
admirabilis ad paenitentiam, pietatemque
conversio. Carmen.
Doctoris Ignatii de Georgiis
Congregationis Melitensis.
1738.
Proemium
Modi sunt plane admirabiles, quibus divinae bonitatis ingeniosa solertia improbas hominum voluntates inflectere, atque a prava consuetudine ad rectam vitae rationem revocare consuevit. Sed nescio an sit ullus admirabilior, quam quo Margaritae Cortonensis inquinatum flagitiis immutavit animum, atque ad paenitentiam, pietatemque perduxit. Nam ut a vitiorum sordibus impudicam hanc mulierem extraheret, et suis amoris irretiret cassibus, venationem quamdam instituens venaticum canem adhibuit. Res est piarum aurium attentione dignissima; quam si minus apte poeticis coloribus exornabimus, impoliti carminis tenuitatem argumenti majestas, novitasque compensabit.
37

|