Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
VI. At vero eorum tantum nominibus Bibliothecam hanc instruxi, qui praecipua ingenii ac doctrinae laude litterarumque monumentis illustres fuere. Verum non omnium omnino civium, qui
-- --
ea laude eximii fuerunt, nomina huc retuli, neque enim omnes novi, eos praesertim, qui monumentis a temporum iniuria vindicatis antiquiores sunt, cum nemo plane eorum memoriam serae posteritati commendaverit page et vix sequioris aetatis tabulae aliquae
supersint, unde aliquorum nomina tantummodo, paucorum gesta, quae in hunc commentarium referrem, mihi licuit dignoscere. Caeterum, qui neglecti a nobis fuere, si humanarum rerum sensus aliquis in mortuis inesset, non recte succenserent nobis, cum id culpa nostra minime evenerit, qui nulli labori pepercimus, ut quorum res gestas vetustate sive hominum negligentia obliteratas ignorare contigit, eorum saltem nomina dignosceremus. Et sane laudare non potui, quos ne natos quidem noverim, aut licet ex nomine notos, albi an atri fuerint, ignoraverim? Quamquam, ut verum fatear, neque ii, quos laudavimus, aliquid commodi ex laudatione
nostra neque ii, quos negleximus, damni aliquid ex silentio nostro referre videantur. Etenim illud mihi ingenium est (quod non sine pudore profiteri cogor, ut ingenue dicam, quod res est), ea styli ratio, ut obscurare potius quam illustrare illustrium virorum memoriam possim. Utinam vero felicioribus ingeniis et qui erudito
magis ac eloquenti calamo utantur, is deinceps animus sit, ut eorum, quos commendavimus, laudes pro dignitate celebrare nomenque monumentis aeternum duraturis mandare velint idque tandem praestent, quod nos praestare optavimus.
Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
|