Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
Previous paragraph

Next paragraph

VIII. Et haec quidem satis dicta sint de illis, qui ingenio, doctrina rebusque gestis ac scriptis illustre sibi nomen fecerunt. At non modo gravium rerum, sed etiam levissimarum scriptores laudavi et lucubratiunculas quasdam leves et valde minutas et tantum non ineptas recensui, fateor, sed certe in hoc alios bene multos, qui eandem edendi bibliothecas provinciam ante me feliciter susceperunt, imitatus sum; et sane, si doctis tantummodo et hac in re peritis versatisque scribendum fuisset, multo fortasse magis mihi indulsissem. Iam vero et id vitio mihi vertent, quod nonnulla in hanc

-- --

Bibliothecam nomina intuli hominum, qui parum ingenio valuerunt; at quia scriptis pro captu et ingenio editis ad nominis page immortalitatem temere aspirarunt, in ea doctos inter et summa ingenii laude praestantes locum nacti sunt. Id certe leve quibusdam non omnino morosis censoribus et tantum non ridiculum videbitur; sciant igitur me hic non tam doctorum virorum aut ingenio pollentium historiam scribere, quam scriptorum, quicunque hi fuerunt, etiam minus laude dignorum Bibliothecam instruere. Bibliothecae autem scriptionibus etiam minus emendate ac pure lucubratis instruuntur. Sane quod poeta de libro quopiam, id mihi liceat de integra Bibliotheca pronunciare:
Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura,
Quae legis hic. * Aliter bibliothecae non instruuntur. Quamvis, ut dicam quod res est, nemo ex iis, quorum memini, tam sordidus, tam lutulentus, tam abiectus videtur, ut eius me pudeat; nemo profecto tam ineptus, ut suis scriptis aliquam saltem, vel minimam, legenti utilitatem afferre nequeat. Denique scire omnes velim me hic narratorem potissimum, deinde laudatorem agere, nec laudem ad indignos pertinere mihi unquam in animo fuit, ut eos laudarem, qui laude digni non videntur, propterea unicuique pro dignitate locum attribuo. Hinc et gentilis viri et Iudaei, immo et christiani, sed depravatae religionis erroribus imbuti nomen inserui, quod si laudatoris tantum partes agerem, hos praeteriissem, ex quorum scriptis genti nostrae nihil profecto laudis accedere potest.

Previous paragraph

Next paragraph


Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.