Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
Previous paragraph

Next paragraph

IX. Ea honoris atque dignitatis nota auctus Ragusium reversus est Sixto IV, Romano pontifice, in vivis adhuc agente; constat enim ex nobilium albo eum XX annos natum Kalendis Decembris anni MCCCCLXXXIII primum in reipublicae comitia admissum. Uxorem deinde duxit Paulam nomine, sed cuius familiae, mihi incompertum. Duas ex ea filias suscepit, sic enim ad amicum:
Testor et imbellem sexum, duo pignora, natas. Mariam minorem filiam adhuc innuptam moriens haeredem instituit eique ex omnibus bonis suis dotem conficiendam mandavit, maiorem enim Petronillam iam antea nuptam collocaverat Zachariae Araneo,

-- 19 --

Nicolai filio, quem in testamentariis tabulis generum appellat. Utrum et masculini sexus liberos habuerit, incertum; certum tamen, etiam si habuerit, diu non vixisse; nam qui in eodem nobilium albo sub die XXX Iulii anni MCCCCXCVIII legitur Matthaeus Cervinus, Aelii filius, tunc et ipse viginti annorum patrio more in comitia receptus, ad hunc omnino non pertinet, cum hic nonnisi quindecim annis natu maior illo fuerit et ille hoc Romae adhuc agente natus videatur. Iuvenis adhuc uxorem itidem iuvenem morte sublatam desideravit, quod ex iis ad regem Ladislaum carminibus constat:
Accumulat tantos coniunx miseranda dolores,
Quae mihi primaevi floris adempta fuit.14

Previous paragraph

Next paragraph


Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.