Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
VI. Porro mos erat antiquis eos, qui poetica
[ERROR: no link :]Ciaconius et Andreas Victorelli in additione in Benedictum XII. arte valerent et caeteris 5 superiores essent, laurea, quae poetica dicebatur, donare eo fere in modo, quo theologiae, philosophiae, iuris peritis insignia dantur, quibus habitis magistri seu doctoris locum nomenque obtinent. Verum praeclara illa maiorum consuetudo paulatim exoleverat et non modo multis intermissa seculis, sed
iam fere oblivioni tradita, Benedicto XII, Romano pontifice, renovata fuit, cum anno MCCCXLI Ursus Anguillariae comes et Iordanus de filiis Ursi miles, Romani optimates et tunc Urbis senatores, Roberto, Siciliae rege, curante Franciscum Petrarcham, virum omni deinceps aetate celeberrimum et cum eloquentiae, tum poeticae laude eximium poetica corona ex lauro contexta in Capitolio donarunt. At vero iterum mos ille antiquatus est, nec forte cuiquam
post Petrarcham tributa fuit laurea, donec Blondus instaurandum et quasi postliminio revocandum maiorum morem, uti aequum et virtuti debitum statuit. Sic enim illum Cervinus alloquitur:
Nunc tibi quae placidas Academia cessit habenas,
Qua respirarunt dogmata prisca duce,
Vatibus ornandis ritus instaurat avitos
Et redimunt priscum laurea serta decus,
Hinc desueta diu neglectae munera frondis
Digneris sancta nectere, Blonde, manu. -
Non votis, non hoc precibus venamur iniquis,
Captamus non hoc ambitione decus,
Poscimus inviti...7
Cum vero honor ille uni tantum deberetur, qui caeteris in eadem facultate praestaret, nec vellet Blondus sponte sua cuiquam illum deferre, ne scilicet partium studio captus videretur, stata die
-- 17 --
complures e sodalibus, qui doctiores videbantur, in arenam descendere iussit, carmine et nobili aliquo poemate eruditionis periculum facturos. Descendit et Cervinus palmamque ex aemulis omnium iudicio retulit, quemadmodum ipse in elegia ad regem Ladislaum affirmat:
5
Nec mea Rachusae merces ingloria venit
[ERROR: no link :]Manuscriptum, liber 1.
E septemgeminis parta corona iugis,
Cum modo tot victis rivalibus optio praecox
Portarem externus Romula serta puer?
Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
|