Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
Previous paragraph

Next paragraph

VII. Igitur Blondus ex victoria a Cervino reportata certior factus eum poetam non unum e multis, sed inter paucos praecipuosque primas ferre, communicato cum sodalibus consilio, laurea donandum censuit. Hinc ipse ad illum Cervinus: [ERROR: no link :]Elegia ad Blondum
Fallor an, ut video, mihi serta virentia nectis
Dignarisque meas cingere, Blonde, comas* Quod summi etiam illi viri, Quirinalis academiae sodales, quos paulo ante laudabamus, dignum censuerint eo honore Cervinum, constat ex iis, quae ipse in saepe laudata ad Blondum elegia scribit:
Ergo perpetuum sic dona poetica tradas,
Teque diu noster principe collis ovet.
Praemia laurigeris tribuas gestanda poetis,
Quantulacunque aliis praemia, magna mihi.
Hoc te Sulpicius pariter Marsusque precantur
Pomponiique rogat Musa diserta mei,
Hoc mihi tergemini fratres, Cortesia proles,
Gaspare cumque tuo, docte Capella, rogas,
Hoc et amicorum nulli Baptista secundus,
Cumque suo Lepido gens Sinibalda petit.
Praecipue studio est cumulandi accensus honoris
Farnesius, generis gloria magna sui. Adolescentulus summum huiusmodi in poetica facultate honorem consecutus est Cervinus et annos natus non amplius, ut puto, quam circiter duodeviginti. Sic ipse ad Blondum:
Sic viridi lauro teneris donandus in annis
Praedicor et placeo pene poeta puer. 11

-- 18 --

5

Previous paragraph

Next paragraph


Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.