Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
CHRISTOPHORUS LILIATUS
Quod aliis multis doctissimis viris sive temporis marmora et aera consumentis iniquitate, sive hominum incuria evenisse saepe conquestus sum, id ipsum quoque clarissimo poetae Christophoro Liliato accidit, ut nimirum nobilissimae eius lucubrationes deperirent et nomen egregii viri ex hominum memoria tantum non excideret. Ragusii natus est civilis ordinis parentibus, honesto satis loco, e Liliatorum, vulgo Gigliati, gente paulo ante patrum memoriam extincta. Ipse tamen Christophorus, teste quem a cancellis vulgus cancellarium appellat, in privatorum tabulis conficiendis gravi iudicio multaque arte se exercuit. Deinde vero cum diuturno industriae, fidei, probitatis experimento senatui valde se probasset, reipublicae a secretis munus, summum nempe, quod ad cives eius ordinis 232 spectat, eo deferente gerendum suscepit parique integritate, virtute, solertia gessit. Quamvis autem negotiis gravibus adeo assiduisque distentus, Musas cum Latinas, tum Illyricas, cum quibus a teneris rationem habuerat, minime neglexit, sed cum iis quotidie versatus cecinit scripsitque utraque lingua multa poemata, quae vel periere pro humanarum rerum conditione, vel ex iis forte nonnullae erunt, quae sine authoris nomine circumferuntur. Extat unicum, quod sciam, carminum eius monumentum, scilicet in
Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.