Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
Ragusii natus est civilis ordinis parentibus, honesto satis loco, e Liliatorum, vulgo Gigliati, gente paulo ante patrum memoriam extincta. Ipse tamen Christophorus, teste Paschale de Primis in epistola, qua ei Euridicem suam nuncupat, in nobilium Romani imperii ordinem ob egregia fratris sui Ioannis promerita a Rodulpho imperatore fuit relatus. Puer liberalibus studiis operam navavit processitque, quo eum acre ingenium cum assidua exercitatione perpetuoque humanarum litterarum cultu coniunctum par erat, ut eveheret: nempe summam poeticae artis lineam attigisse caeterisque humanioris litteraturae peritissimus evasisse perhibetur. Primum in publico tabulario locum nactus scribae nomine,
-- 214 --
quem a cancellis vulgus cancellarium appellat, in privatorum tabulis conficiendis gravi iudicio multaque arte se exercuit. Deinde vero cum diuturno industriae, fidei, probitatis experimento senatui valde se probasset, reipublicae a secretis munus, summum nempe, quod ad cives eius ordinis 232 spectat, eo deferente gerendum suscepit parique integritate, virtute, solertia gessit.

|