Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Previous paragraph

Next paragraph



Quare age, quae nostrae primordia notitiai
Sint, et quam solidae nitantur caetera moli,
Percipe: nempe omnis ratio hinc exordia sumit,
Non Animum, quamvis de cunctis ambigat anceps,
Ambigere incerta de se unquam posse timore,
Num sit? In immenso nihili jaceatne profundo?
Quo sese magis ille fugit, conditque sub umbras
Avius in dubiae coeca caligine noctis,
Hoc magis usque sibi occurrens sibique undique praesens
Se reperit, quocumque parat se denique frustra
Evasisse loci: nam conscia vociferatur 12
Mens intus, claraque magis se luce videndam
Exibet, et sibi se dubitanti existere monstrat.
Quod si illam falli dicas, tamen usque necesse est
Sit, quae fallatur; nam si non esset, eadem,
Qua non est, falli porro ratione nequiret,
Cum nihilo nil conveniat: quapropter oportet,
Mens ut non possit, dum se putat esse, refelli.
Et quamvis dubitare queam, num scilicet ipse
Et loquar et videam, dum saepe videre loquique
Me reor; assimili tamen haud ratione valebo
Ambigere incertus, num sim; dum saepe videre
Mi videor, tecumque loqui, tibique edere versus,
Aut dubitare etiam: neque enim praesentior ulla
Res Menti, ipsa sibi quam sit, quae plurima circa
Ambigat, aut erret, se circa non valet unquam
Falli, dum sese per se sibique intima novit.
Confiteare opus est igitur, quae cogitat, esse
Mentem, et propterea, dum sese cogitat esse,
Non falli; neque enim, quod non est, fallitur unquam.
Previous paragraph

Next paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.