Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Nunc animum advertas, quid ab his deducere pergo. Nos, quia percipimus, certum est extare; neque ullo Id potuit nobis unquam innotescere pacto, Ni quia perspicuam manifestamque ejus habemus Notitiam, qua nos ipsum non posse videmus Non extare Animum, dum vult dum percipit et se Cogitat, aut aliud quodcumque facit ratione Non alia certe, quam quod sit, et absit inani A nihilo: quare manifesto lumine quidquid Et non confusa clarebit imagine veri, Verum erit usque adeo, non unquam ut fallere possit: Nam si posset, eadem illum ratione valeret Fallere, qui sese retur, dum cogitat, esse; Quod non posse quidem docui, res ipsaque per se Jam patet. Ergo illud, quod clara in mente tuemur, 13 In nullas poterit nos unquam inducere fraudes. Inde tibi elucet, rerum id non posse quod extat Non extare simul; nihili nihil esse; suaque Majus parte, quod est totum, parque omnibus esse. Caetera de genere hoc tibi possim commemorare Plurima; sed facile a paucis tibi commemoratis Tutemet agnoscis, quo verum defluat amne. Quare, perspicua in se mens quodcumque receptat Notitia, vinco verum debere fateri Omnino: nam , si menti subtraxeris illam, Cuncta sub incertis latitabunt mersa tenebris. Haud secus ac clari subtracta lampade Solis Hanc terrae faciem horrenti nox contegit umbra, Obruit atque omnes simili nigrore colores, Ut neque Purpura Sidonio Concharum quidquam plebeja a veste recedat; Nec veris lepor et pratorum gloria flores, Desponsae unde suo capiti dant serta Puellae, Aut adamantina lux digitis gestata Potentum Exsuperent terrae horrorem brumalis et atras Cimmeriis herbas in vallibus: omnia namque Unum consimili forma velamen inumbrat.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.