Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Previous paragraph

Next paragraph



Nunc animum advertas, quid ab his deducere pergo.
Nos, quia percipimus, certum est extare; neque ullo
Id potuit nobis unquam innotescere pacto,
Ni quia perspicuam manifestamque ejus habemus
Notitiam, qua nos ipsum non posse videmus
Non extare Animum, dum vult dum percipit et se
Cogitat, aut aliud quodcumque facit ratione
Non alia certe, quam quod sit, et absit inani
A nihilo: quare manifesto lumine quidquid
Et non confusa clarebit imagine veri,
Verum erit usque adeo, non unquam ut fallere possit:
Nam si posset, eadem illum ratione valeret
Fallere, qui sese retur, dum cogitat, esse;
Quod non posse quidem docui, res ipsaque per se
Jam patet. Ergo illud, quod clara in mente tuemur, 13
In nullas poterit nos unquam inducere fraudes.
Inde tibi elucet, rerum id non posse quod extat
Non extare simul; nihili nihil esse; suaque
Majus parte, quod est totum, parque omnibus esse.
Caetera de genere hoc tibi possim commemorare
Plurima; sed facile a paucis tibi commemoratis
Tutemet agnoscis, quo verum defluat amne.
Quare, perspicua in se mens quodcumque receptat
Notitia, vinco verum debere fateri
Omnino: nam , si menti subtraxeris illam,
Cuncta sub incertis latitabunt mersa tenebris.
Haud secus ac clari subtracta lampade Solis
Hanc terrae faciem horrenti nox contegit umbra,
Obruit atque omnes simili nigrore colores,
Ut neque Purpura Sidonio conticta nitore
Concharum quidquam plebeja a veste recedat;
Nec veris lepor et pratorum gloria flores,
Desponsae unde suo capiti dant serta Puellae,
Aut adamantina lux digitis gestata Potentum
Exsuperent terrae horrorem brumalis et atras
Cimmeriis herbas in vallibus: omnia namque
Unum consimili forma velamen inumbrat.
Previous paragraph

Next paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.