Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Previous paragraph

Next paragraph



Haec bene cognita si tibi sunt, ut opinor, et alte
Vera recepta animo, sequere ad majora paratum
Ferre pedes: certum namque est mihi te comitante
Omnis ferre alacrem susceptae dura viaï,
Donec ad extremum pertingam. Conscia certe
Non tantum mens ipsa sibi est existere sese:
Scit quoque, quod variis, dum semper cogitat extans,
Cogitet ipsa modis: modo vult, modo velle recusat;
Contemplatur item meditans; incognita quaerit;
Tum super addubitat; vix multo pauca labore
Detegit ignorans infinitum omne, quod ultra est;
Et se plura quidem notis nescire fatetur: 14
Multaque praeterea, quae non habet, optat habere
Ingenti desiderio percussa repente.
Denique saepe malo turbatur moesta dolore
Saepe metu, et nunquam votorum in fine quiescit
Propter egestatem, sibi quae cupit ipsa, bonorum.
Quare deficere in multis se conscia novit:
Quod nullo posset de se cognoscere pacto,
Ni Summi nullaque ex parti deficientis
In se notitiam cohiberet; protinus a quo,
Dum se illi consert, videt usque recedere longe,
Ut medio penitus dirimantur ab infinito.
Inde sit, ut facies, cum primum aetatis agunt ver,
Virgineas facies florentique ora tuentes
Pulchra vocemus, et haec aliis praestare putemus
Judice non alio, qualis Priameïus ille,
Cui Venus ante alias placuit Dea, Pastor in Ida;
Ipsa sed specie Pulchri, quod mente tenemus:
Ad quod ut accedunt quaedam minus aut magis, illa
Debebunt nobis minus aut mage pulchra videri.
Consimili ratione videbis de genere omni
Nos aliquid summum supremumque intus habere,
Idea quod Grajis vocitatur; possumus id nos
Notitiam aut speciem aut exemplar reddere rerum.
Previous paragraph

Next paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.