Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Previous paragraph

Next paragraph



Sed si sorte putes nihil horum a corpore posse
Non fieri, horarum numeros et ut indice certo
Monstrat, et ut sonitu dat tempora scire per aures
Constans aut ferro aut dentato machina ligno
Prorsus corporea et non ullo praedita sensu;
Sic quoque si, humanum quod corpus nominitamus,
Esse putes adeo digestum dispositumque,
Ut per se voces, quas non intelligat ipsum,
Edere possit, uti digitis pulsata peritis
Vocalis cithara, aut silvestris fistula cantus
Dat ventis animata, licet non audiat ipsa,
Quod canit; haec, inquam, fieri si forte rearis,
Falleris, et vera procul a ratione recedis.
Illa etenim moles motus constanter eosdem
Temporis, et numerum servabit in ordine primo: 25
Nec quascumque voles horas pro tempore quovis
Illa tuo dabit arbitrio, sed quas feret intus
Dispositae: inter se contextus materiaï.
Nonne vides contra, quam a certa lege solutae
Temporis, humano voces quae ex ore feruntur,
Sint, et quam propria se libertate moventis
Causae a principio procedant interiori?
Quilibet apta tibi reddet responsa petenti
Quidvis, cum libuit; rationem inquirere noscet
Deducens alid ex alio, pravisque relictis
Esse bonum dicet sectandum praeque ferendum,
Dicet item, quid sit pulchrum, quid consonet illi
Veri notitiae, quam nos in mente tenemus.
Denique multa tibi regionum, quas peragravit
Intervalla vias caelum moresque virosque
Narrabit memor; ac queiscumque vacaverit, artes,
Scilicet arma tibi ventosque marisque procellas,
Astrorum cursus itidem memorabit et alto
Mensuris comprensa suis labentia caelo
Sidera; nec doctae deerit facundia linguae.
I nunc, et, simili quos cernimus esse figura
Nobiscum, obsistens rationibus esse repugna
De genere hoc Homines, qualem es te conscius esse.
Previous paragraph

Next paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.