Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Quod superest, corpus, quod supra diximus esse Partibus extensam multis rem per loca multa, Quamlibet exiguum nulla ratione profecto Jam poterit simplex fieri Mens, atque Animaï 38 Verti in naturam, et sic res quae cogitat esse. Namque quod extensum est, partes invertere, formam Et variare situm, varios quoque reddere motus, Augeri minui scindi valet, adde alias res His similes: at qua ratione et quousque secari Debet, quos unquam motus dare, seque figuras In quas vertere, uti possit, quae cogitat, esse Mens, et notitia Veri potiatur et Aequi, Et Summum Pulchrumque intelligat, Ordinis atque Justitiae leges agnoscat, gaudeat illis, Falli indignetur, flagret virtutis amore, Sidera mensuris caelique coërceat orbes? Adde alia ipse etiam, Mentis ratione geri quae Cumque vides: non est ut possis credere non est Posse eadem extenso peragi haec a corpore, sic ut Corporis atque animi natura sit una eademque. Quare Mens non est corpus neque corporis ullus Est modus, ast longe differre ab utroque fatendum. Hinc tibi perspicuum est, grajo qui nomine Mentem Harmoniam dicunt, procul usque per avia ferri Diversos: quid enim est habitus nisi corporis illa, Partium ubi inter se nexarum consonat ordo? At quocumque modo partes connectere pergas Corporeas, semper distare a Mente necesse est.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.